Goldberger, Adolphus: Dissertatio inauguralis medico-pharmacologica de auro ejusque praeparatis (Vindobonae, 1830)

mate sanguifero nimium mobili instructis. Optime usus ejusdem convenit individuis phlegmaticis, stimuli patientia donatis, mi­nus sensilibus, quae etiam citius et majus dosis augmentum ferunt. Dantur etiam ho­mines, qui nullam erga Aurum reactionem ostendunt, quam proinde in his vi extor­quere non licet CChrestien Niel). $. 5. Nonnulli adplicationi praeparatorum Au­ri deuram praemittunt leviter debilitantem, et potus antiphlogisticos larga quantitate haurire suadent (Niel). Sub ipsa cura diaeta a multis non ordinatur stricta, evitando so­lummodo nutrimenta ventriculum gravantia, et potulenta calefacientia; imo debilibus diaeta nutriens commendatur. Alii tamen me­rito aegros, praecipue plethoricos, regimini antiphlogistico, et diaetae sic dictae mercu- riali subjiciunt. Favet praeterea curae calor moderatus, aer purus, siccus; tempestate enim humida, frigida majores requiruntur doses ad metamorphosin salutarem inducen­dam, et deficit plerumque crisis per cutem absolvenda. §. 6. Dosis pro diversitate morbi et aegri, et praeparati vi diversa esse debet, ita semper II

Next

/
Oldalképek
Tartalom