Premontrei katolikus gimnázium, Keszthely, 1925

7 tempore auditur de via tumultuosus clamor: fremitus equorum, strepitus rotarum, flagra resonantia et clamitatio hominum. Librarii notariique velut mente capta exsiluerunt de sellis ut et ater eversi atramentarii humor effusus fuerit. Cicero ex bibliotheca opinione celerius adfuit in porticu in D litterae similitudinem circumacto, ut 1. Cacsarem comitatumque eius exciperet. Terentia iam aderat eum familia et hospitem rite et frigidé, sed summa eum urbanitate salutavit. Cicero subito trepidus pedem revocavit et rubore suffusus magnae perturbationis notas prae se ferebat, nam adverso pectore tunicati magna atramenti macula nigricabat, quam cum frustra abstergeret, in cachinnos effusus accessit ad Caesarem et salvere te iubeo — inquit — excusatum me habeas, quod discinctus te exeipio. Verumtamen salve, salve! Caesar pronus breve osculum labiis Ciceronis impressit, quod animum eius totum perturbavit. Nam mos osculandi apud reges Asiaticos vigebat, qni aulicos sibi acceptissimos solebant osculis distinguere et lionorare. Etiam Caesar quasi rex ex Asia venit! Qua re moleste affectus avertit se Cicero et tua venia, inquit, me toga amiciam. At Caesar retinuit eum simulque lineamenta oris, quae sescentas fecerant rugas asperas, mollescebant et sensim explicata sunt. Licetne pauca ? inquit. Permitte primum, quaeso, ut tibi gratias agam, quod licuit per te huc advenire- In domo Tullii belli atque reipublicae obliviscar licebit. Me togatum sine ferro venisse vides. Dulce est inter amicos numerare posse te et Brutum, quo et tu amico uteris, Brutum, quem in itinere nactum cum aliis tibi notissimis viris mecum duxi. Cicero sex tribunos militum, qui cum Caesare venerant, nominatim salvere iussit. Post stabat integra decuria calonuin. Caesar toga purpurea amictus omnes viros, qui aderant, capite supereminuit. Quem proceritate corporis, industria agendi, summa ingenii vi et toto habitu augusto verum esse regem facile credideris. Post terguin eius stabat Brutus, iuvenis forma agregius cirris fuscis, loquaci voltu, mollibus genis, oculis subnigris parum somniantibus, tamen nimis argutis. Ciceroni solatio erat, quod Brutus advenit, itaque et ceteros liospitaliter excepit, in quibus erant et Ventidius et Mamurra, homines novi tenui loco, quibus Cicero summám sui admirationem iniectam esse libenter ferebat. Mamurra ingeniosus praefectus tormentariis erat vir levis, qui luxuria diffluebat. Lacerna eius tenui textúra, quam levissima aura de scapulis sublatum iri credas, decoriter confluctuabat. Cuius texti versicoloris tenues umbrae tam parvi discriminis erant, qualis arcus, percussis solibus ab imbre, sólet inficere caelum: in quo mille colores diversi cum niteant, ipse tamen transitus spectantes oculos fallit. Caesar ad Terentiam versus, pro eo, quod exspectatione citius adveni, inquit, veniam a te petitam impetratamque velim. Excusatum me habeat, quod ex longo itinere redii. Celeritatem Caesaris admirabilem esse quis nesciat, respondit extemplo Cicero, ut Terentiae succurreret. Est, uti dicis, interfatur Mamurra. Hice venit, vidit, vicit. Quod cum hostibus tum hospitibus haud ignotum est. Omnes prope attoniti repente conticuerunt. Cicero primus silentium rupit: velim edoceas me, num praediolum tua voluntate sit milite circumventus ? Haud dubie mea, respondit Caesar, quia misera plebs, quo me cunque vcrto, semper me prosequitur. Noli, quaeso, verba mea perperam interpretari. Si fama percrebrucrit me apud Ciceronem advenisse, maligna

Next

/
Oldalképek
Tartalom