Premontrei katolikus gimnázium, Keszthely, 1925

5 Se malle tórium rapi rota currenti quadrigarum tyranni triumphantis, quam servile eiusdetn subire iugum. Cicero fractus in cathedra recubuit. Invectiones mulieris acidae linguae iam omnem modum excesserunt. Caesari in Africa — increpabat maritum Terentia — proelio decertandum erit cum Catone eoque viro constanti atque impavido. Si tu ibi locuin teneres, ominibus faustis te prosequerer. Quamquam quid loquor? tu ut proelium audeas, bone vir? Qui te totum in bibliothecam timide abdis, neque aliud quicquam in dies agis ac sine ulla intermissione insulsa blateras de virtute. Cicero, cuius animo exarsere ignes, exsiluit cathedra et stulta mula, inquit, malevolens excetra, quae es, quid tibi vis? Rationis expers non intelligis me; non, non, non vis me intelligere! Optimum erit nobis, si divortium faciemus tuque domum relinques. Observantiam debitam mihi denegas, quin etiam auctoritatem perseveranter obtrectando imminuis, quod non feram, non patiar, non sinam! Sed ista valeant! Malum nuntium accepi aegrotantis Tulliolae. Litteras centies osculatas tradidit uxori, quae perlectis eis consilurt fronsque eius astricta furore remittitur. Sed tamen verbis consolantibus pláne abstinuit, cum rauca voce diceret: Alia super aliam cumulatur calamitas. Tam tenera, tam mollis est nostra Tulliola! Sed medicus domesticus peritus est suae artis. Quid ? iam non sum mentis meae. Sed quid iuvat! Febris decedet. Bene sperandum est nobis. Cicero apprehendit manum coniugis et id unum te rogo, inquit, benigne et hospitaliter excipias Caesarem. Quod fieri et oportet et opus est. Fac ut intelligas meam rationem agendi. Sunt Pompeiani, sünt Caesariani. Alii alium venerantur pro deo. Quos ego non sequar, nullius enim partis sum. Pompeianus tamdiu fui, quamdiu illum in commune profuturum arbitrabar. Pompeius an Caesar, mihi perinde est: potentes a me tanti aestimantur, quanto emolumento reipublicae esse possint. Testes sunt mihi dii immortales me nihil ultra tendere, quam ut Roma magna sit! Qui semel gubernacula rei publicae tenebat, imperio nullius se subiicit. Quam ob rem aliquando tandem comprehendas, quaeso, mente, cur lateam. Abditus exspectabo hic, dum capere potero tempus redeundi Romám. Vidimus enim et magnós viros esse mortales. Quid si Caesar moriatur! Oculi Terentiae loquentis scintillabant. »Libertas aut mors!« Magnifice dictum. Sed libertás a Catone praedicata est nihil aliud, quam perturbatio rerum, sordes et avaritia ,multorum', neque enim ullus abstinenter in commune consulere vult. Libertás nunc temporis peior est tyrannide. Impérium Romanum late extentum capite indiget eoque viribus et auctoritate pollenti. Tarquinio Superbo, acclamavit Terrentia supplodens pedem. Prudenti principe, respondit Cicero, qui aequitate utetur in cives. Pompeius parum habuit virium, experiamur igitur Caesarem nunc temporis omnium potentissimum. Cui quidem diffido, quem quidem metuo, qui tamen mihi exoptatissimus erit, si consensu civium rex factus in omni re publica administranda ad voluntatem populi se accomodabit. Cuius tamen ensis cruore civili manat, caede nostrorum, interFatur irata Terentia, et qui summum impérium elam M. Antonio, homini illi ferocissimo et pugnacissimo suppeditat. Odi eum! odi ambos! Odiosa sunt mihi pacta conventaque! Desiderio, magnó desiderio teneor nobilitatis animi mentisque in viro dignitate mixtae.

Next

/
Oldalképek
Tartalom