Premontrei katolikus gimnázium, Keszthely, 1925

16 mundi est régimén singularis imperii, ubi summa necessitas atque unica voluntas agit, regit habetque euncta. Gratia dis, quod nos non sumus sidera, dixit accedens Brutus, qui verba Caesaris exaudivit. Mamurra Ventidiusque cum ceteris in gramine molli prostrati se vino beabant. Pocula infusa inter sales exhausta sunt, et servi curabant, ne eyathi eessarent. Mox unus et altér madefactus vinum effusum in lucernás dependentes dirigebant cunctique paene risu rumpebantur, cum flainma vino exstincta erat. Interim tota familia concurrebat: cellarius, coquus, culinarii, aurigae, agasones, mediastinus, villicus cum uxore, quin et tota vicinitas et nonnulli legionarii, qui omnes Caesarem videre eique congratulari voluerunt. Clara voce clamabant: Ave dive Caesar, macte virtute esto, qui totum orbem Terrarutn deviceris! feliciter tibi patri patriae ! Ecce vulgus stolidum et mobile, dixit Caesar simulque propius accedens inclinatione corporis et dextram frequenter mutando pro gratulatione gratias égit. Exinde centuplicatus est clamor gratulantium, quo resonaret aether. Mamurra Modestam ex túrba hominum conquisitam sedile conscendere iussit, suam lacernam holosericam colore viridi in ianthinuin inclinato ei iniecit et laurea fronde ei in inanum data declamabat: Ecce Victoria, Victoria involucris ! Accede propius, luli Caesar, ut a dea lauro coroneris. Et Caesar accessit. Modesta toto corpore contremuit, perinde ac si tigris immanis ex fruteto prosiluisset, qui ei palpandus esset. Vires ei deficere videbantur; tremuiis genibus titubabat. Timida veneratione frondem incurvatam circuindedit lato fronti calvoque capiti Caesaris. In templo figurám Dei lauro cinxisse visa est. Sed deus spirabat, quin et amplexam Modestam sublimem sustulit, ut vulgus videret eain et dein diligenter liumi demissam osculatus est. Caesar audivit discedentes clamare: felicissime Dio, cuius uxori deus osculum dederit! * Caesar praetorium intravit, Caesar laureatus: pavo insigni regio vestitus! Contentus esse potuit iis, quae consecutus est. Conscius enim sibi erat Ciceronem, quem sibi conciliasset, Roinae animos hominum ab illo non aversurum esse. Brutus autem, somniator ille notissimus, minimé erat timendus. Nihil igitur obstabat, quominus in proelium iret contra Catonem filiosque Pompeii. Caesar pecuniam plenis manibus in servos largiebatur simulque iussit equos iungi Tota domus aderat excepta Terentia, quam Cicero ore incerto excusabat. Cum Mamurra, Ventidius cunctique praefecti admotos equos conscendissent eisque admissis e conspectu abiissent, Cicero liberius respiravit. Servi cum taedis incensis in via ordine stabant. Reda ante domum sustinebatur, equi ungulis terram supplodebant et Caesar iam in redam inscendebat, cum auriga eum admonuit: Noli, domine, reda uti! Quidni ? Reda haec effascinata est. Exaudivimus ululatum exsecrabilem. Comae mihi steterunt. Tugurium, ubi reda locata erat, visu foedum est et horrendum. Cum equos ad redam iunxi, usque sensi odorem fetidum. Reda frangetur, domine! Ebriusne es, stupidum caput?

Next

/
Oldalképek
Tartalom