Premontrei katolikus gimnázium, Keszthely, 1925
13 Brutus, qui liuc usque in cogitatione defixus erat, aures arrexit et frontéin eontraxit. »Quid ? reginam Romám esse venturam ? Romám fore sedem Cleopatrae?« Aspeetus eius intereepit trueem Terentiae aspectum, qui dieere videbatur: Ecce Superbus altér! eum ipsum velle, nefas, regem fieri Romae. Sed Brutus caput quatiebat et mox rursus in somniis haesit. lnterea nóvum allatum est fereulum cum patina argentea, in qua pavo fűit impositus. Plumae versicolores capitis et cervicis in sublime erecti non fuerunt devulsae, velut si avis viveret; adde, quod gemmea cauda in formám ingentis flabelli explicata iucundissimum praebebat spectaculum. Pectus et clunes erudita scissoris manu in frusta scissa ad edendum excitabant. Cicero propter delicatum cibum laudabat uxorem. Ventidius quoque solito clarius locutus est: cupedia, vera cupedia! Quin et Caesar, qui totam domum sibi conciliare in animo habebat, perhumaniter dixit: Quam lauta cena! Per deos immortates! Vos me hospitio luxuriosissimo atque sumptuosissimo accipitis. Quod quidem, fateor, non sperabam, ego enim in illa sempcr eram sententia mensam tenuem esse signuin verae amicitiae. Terentia haud incerta fűit, quid responderet: hanc cenam, obsecro te, e regia Cleopatrae venienti nimis modieam fore arbitrabar. Caesar affirmabat reginam esse modestam mulierem, quae frugaliter viveret. Pavo in nostra villa est saginatus, perrexit Terentia. Qui avis mihi semper odiosus erat dignusque, qui caederetur; nam ornamentum capitis simillimum est insigni regni. Quem igitur caedi iussi, quod capiti insigne regium haberet impositum. Convivium subito conticuit. Omnes sensum dictorum menle comprehenderunt, id tamen agebant, ut non intellexisse viderentur. Cicero vario sermone animos alio transferebat, sed Caesar, qui verba Terentiae in medullas demiserat, se a molestia iam non collegit. Cum carnem pavoninam esurus erat, repente nauseabat. »Rex caesus« — fastidium stomacho movit. Repente exsiluit et foras exiit. Quem Brutus et servi praecipites prosecuti sunt. Mutum silentium. Animi exspectatione suspensi et attoniti. Haud longa fűit medii temporis mora et iam aderat vinumque poscebat. Duobus capacibus scyphis uno impetu exhaustis iterum sui compos fűit. Terentiam nec sermone nec visu dignatus est. Laute apud te vivitur, dixit Ciceroni mirabili continentia. Aliquid tamen in sermone tuo desidero. Ciceronem esse virum facetissimum inter omnes constat. Egomet ipse facetiarum thesaurum feci, quae Romae per omnium ora feruntur. Argutissime dicta nullo dubio tua sunt. In quibus diiudicandis acutas habeo aures, facile igitur ex acumine agnosco, utrum tu sis auctor an non. Cicero prosiluit ab sede acsi inclinatione corporis vellet pro nova laude gratias referre. At quare hodie ipsum sales tuos non effundis? Facetiis uti tunc tantum solebam, cum irritatus irave incensus sum, respondit Cicero. Nam facetiae similes sunt fulminibus: utraque ex procellis oriuntur. Pulchre! bene! recte! Hodie igitur ab omni parte serenitas est. Quod mihi gratum est. Nihil optabilius nobis, quam quod inter nos bene conveniat- Societas coniungenda est inter nos et cum Bruto, qui iam puer mihi in oculis erat. Hic idem dignus est, quicum in tenebris