Evangélikus kerületi liceum, Késmárk, 1907
6 — Ego video mensam et sellam et cathedrara. — Quid vides tu, Geyza? — Ego video portám et fenestras. — Quot portae sunt? — Duae portae sunt. — Quot fenestrae sunt? — Tres fenestrae sunt. — Quales sunt fenestrae? — Fenestrae vitreae sunt. — Quid vides tu, mi fili ? — Ego video murum. — Quot muros habet schola ? — Schola habet quattuor muros. — Quales sunt muri ? — Muri albi sunt. — Die mihi, Auguste, quid pendet in muris? — In muris tabulae pendent. — Quot tabulae pendent in muris ? — In muris multae tabulae pendent. — Die mihi numerum tabularum. — Viginti quinque tabulae pendent in muris. — Quales sunt tabulae ? — Tabula sunt pictae. — Quid vides in illa tabula picta ? — In illa tabula picta video arborem viridem. — Quid vides in altera? — In altera video varias fruges. — Suntne bestiae quoque in tabulis pictis? — Bestiae quoque sunt in tabulis pictis. — Die mihi, qualis bestia est illa ? — Illa bestia est elephantus. — Qualis bestia est in sexta tabula picta ? — In sexta tabula picta est lupus. — Audivisti iám aliquid de lupo ? — Audivi. Legimus enim fabulám Aesopi de lupo et agno. — Sunt aves quoque in tabulis ? — Aves quoque in tabulis sunt. Ibi video columbam et gallinam et capram. — Non bene dixisti. Capra enim non avis est. Quot pedes habet capra ? — Capra habet quattuor pedes. — Quid videtis adhuc in schola?