Kalocsai főegyházmegyei rendeletek 1867-1879
a ;yi |" a 1 ' - 92 — casus, in quo Superior donius religiosae nienstruos insuper decem íiorenos Claustro solvendos praetendebat. Pensum tale pro indebito declaravit ipse A. R. P. Provinciáé Capistranae Minister Provinciális litteris sub 24-aSeptembris 1878. Nr. 40 ad Archi-Episcopum exaratis enuncians, oranino sufficere,si sacerdotes religiosi, instar Cooperatorum subsidiariain operám in parochiis praestantes, illa emolumenta percipiant , quae Cooperatoribus e saeculari cler o constitutis in hac Archi-Dioecesi obtingunt. E remuneratione enim illa Claustrum quoque portionem quainpiam habebit, quin huic integrum sit, distinctam solutionem praetendere. Queis conformiter congrui ad Superiores Conventuum ordines dimissi quoque fuerunt. XVI. Institutio ac educatio prolium scliolariuin semper amore plenam Matris Ecclesiae sollicitudinem experta, recentiorum temporum ratione gravissime inculcatur. Idei rco nullus Sacerdos scholarum curam parvi pendat; Catechetae horas per hebdomadam adminimum duas iu quavis schola utili laboré impendant; Directores scholas saepius adeant; ecclesiastici sedium scholarium Praesides sessiones ordinate servent, earutnve acta protocollo inferant; Yice-Archi-Diaconi praeseriptam alioquin visitationem scholarum ad amussim peragant et de compertis archidioecesano scholarum Inspectori referant. Cuncti ad quos adtinet scholarum frequentationem adhibitis omnibus necessariis mediis assidue curent : conscriptione prolium obligatarum singulo anno instituta , ordinatő eorum ad scholas accessu per sedem scholarem continuo adurső; remediis mali , si quod observaretur , lege regnicolari praeseriptis serio in usum conversis. Consentienter cum parentibus et primoribus multa debitae publicae instructionis impedimenta tolli , meliorque in dies scholarum elementarium conditio procurari poterit. — Character earum catholicus caute custodiatur , nilve non agatur , ut — scholis nostris sensim in meliorem semper ac legibus patriis quantum fieri potest conformem statum collocatis — libertás institutionis catholicae etiam höc vehiculő secura ac stabilis reddatur. Scholis pro locorum opportunitate Industrialibus vei Superioribus Elementaribus erigendis sociam operám praestabunt Curati , simul advigilantes , ut Status publici scholarum Inspectores , dum ad scholas nostras accesserint , omnia semper debite disposita reperiant , nullamve fundatam querendi rationem nanciscantur. XVII. Districtus unus de scliolis repetitoriis juxta normám legum asservandis provideri optat. Scholae repetitoriae legibus regnicolaribus stabilitae, episcopalibus et gubernialibus ordinibus adursae, omnino foveri debent.Conscribenda est juventus pro scholis his matúra, provocandique parentes,