Kalocsai főegyházmegyei rendeletek 1867-1879
- 87 — ficium cum cura, vei sine cura, si intra sex ab obtento beneficio menses divinum officium cessante omni legitimo impedimento non dixerit, beneficii fructus non faciat suos pro rata omissionis et temporis, sed illos tam quam injuste acceptos, vei in fabricas beneficii vei in pauperum elemosynas erogare teneatur." (Conc. Later. Y.) VII. Gravibus rationibus permotus circa Kesidentiae observantiam statuit Archiepiscopus : Ut abhinc strictissime observetur Concilii Provinciáé Colocensis anno 1863. habiti statutum de obligamine residendi titulo II. Capite YI. sequentibus verbis enunciatum : „Cum bonum „Pastorem oporteat ovibus suis jugiter advigilare, easque non verbo solum Dei pascere, sed etiam „diebus ac noctibus singulis boris atque momentis praecinctum esse ad eas Sacramentis reficien„das : officium residentiae Curatus religiose custodiat est necesse. Quocirca Synodus insistens legi „Tridentinae (Sess. XXIII. c. I. de ref.) sub poenis canonicis praecipit, ne quis Pastorum qui „careat Cooperatore, quin gregi suo providerit, noctem extra parochiam agere, aut triduo, quod „in diem dominicum et festum nequaquam incidat, sine Vice-Archi-Diaconi annutu et facta de ido„neo substituto provisione transigere possit; diuturnioris absentiae facultas ab Ordinariatu peti „obtinerique debet, atque Vice-Archi-Diaconi quoque nisi in officio versentur, parochias suas absque „indultu Ordinarii ultra triduum perinde non deserant. Lege hac residendi obstringuntur non „solum Parochi sed etiam. Parochiarum Administratores et Capellani. Yeniam absentiae, scripto et „gravi duntaxat ex causa dandam, ultra bimestre concedere neque Episcopo integrum est. Coope„ratoribus Parochus ad biduum solum discedendi, nullo vero die noctem in Parochia extra aedes „parochiales agendi veniarn tribuat, et in hoc vei semel exerrantes ad Ordinariatum corrigendos „deferat. Quodsi gravis necessitas urgeat ante impetratam licentiain discedendi, id nonnisi causa „Ordinariatui ante abitum scripto relata, curaque animarum quarum salus suprema lex est debite „provisa, fieri poterit. Residentia vero non morális duntaxat, sed formális i. e. laboriosa sit opor„tet, ad quam tenentur Ordinarii contumaces per censuras ecclesiasticas etiam usque ad privatio„nem compellere." VIII. Matricularum sive lingva latina uti Iiiicduni, sive lingva hungarica ducendarnm rubricis quid et quomodo inferendum sit? speciális instructio petitur per unum districtum. Ordines de cunctis matriculis lingua latina concinnandis die 22-a Decembris anno 1868. Nr. 2154. circulariter publicati porro quoque directionis instar servient, et heic per extensum republicantur : „Lex circa jurium aequalitatem, pro cunctis regni nationalitatibus stabiliendam, in vix finitis Regni Comitiis lata §-o 14-o haec habét : „Az egyházközségek, egyházi felsősógeik törvényes jogainak sérelme nélkül, anyakönyveik vezetésének s egyházi ügyeik intézésének, nem külön-