Kalocsai főegyházmegyei rendeletek 1867-1879

ficationis Ecclesiae suae creditis. — Quam felices se reputarent illi, queis potentes terrae the­sauros suos pauperibus administrandos ita committerent, ut et ipsi sibi, quando, quantumque libuerit, ex ipsis tollere possint ! Quanto autem feliciores sumus nos, quibus Don terrenas labiles divitias, sed inexhaustos, aetemuin mansuros bonitatis et misericordiae suae thesauros rex reguin, dominus dominantium ita dispensandos commisit, ut et ipsi, dum sitierimus, hauriaraus aquas de fontibus Salvatoris ! Duplici certe daninatioiie digni essemus, si, aliis média salutis adferre vocati r ipsi eis spretis in via peccatorum incederemus, tristique hac socordia , dicente S. Augustino r „ipsa medicamenta converteremus in vulnera, inde habi túri judiciuin r un de poteramus habere re médium;" judicium autem eo districtius, quod, perversos vitae talis fructus oculis fidelium nostrorum celare non valentes, ipsis quoque sacra expiationis et sanctificationis remedia negligendi ansam praeberemus, raerito igitur yae illud nobis intentari sen­tientes: quod in Scribas et Pharisaeos hypocritas iaciens divinus Salvator exclamavit : 9Vae vobis... quiaclauditisregnumsoelorumantehomines; vos enim non intratis, nec introeuntes sinitis intrare." 1) Quaeramus Dominum in S. Missae Sacrificio. — Nulla dies transeat, quin ad „pretiosum et admirandum convivium, salutiferum et omni suavitate repletum," 2) ad opiparas agni coelestis epulas admitti optemus; ut refecti angelorum pane­intimius Domino iungamur, fortius resistamus diabolo et tentationibus eius, felicius operemur unionem gregis nostri cuin Deo salutari suo. Ubi enim Deum, Patrem misericordiarum, ditiorein in effundendis super nos et pro quibus oraverimus, gratiarum suarum thesauris deprehendemus, quam dum crucis sacrificium iterantes, Unigenitum ejus filium ceu hostiam placandae irae suae peccatis nostris provocatae corde contrito obtulerimus ? Multa a Domino bona nos sacerdotes, plu­raque prae caeteris mortalibus recepimus quotidie; de manibus igitur nostris ascendat quotidie eucharisticuin donum ad reddendas Domino gratias humili corde oblatum. Praelia Domini praeliari vocatis gravia instant bella; potentes, novique in dies contra nos insurguut inimici; adversarii regni Dei consilia sua maturant in perniciem Ecclesiae effectui dauda : coelestem igitur precibus nostris virtutem conciliaturi, comite Sanctissimo Sacrificio supplices ad Dominum tollamus manus, ut „dextera suategat nosetin brachiosanctosuo defendatnos;" 3) ut roborati virtute ex alto victoriam regno Dei asseramus, exsultabundique laudis sacrificia Domino, qui potens in nobis fűit, offerre valeamus. Quaeramus Dominum in Oratione. — Mediatores inter Deum et homines con­stituti et in Sanctuario Domini locati sumus, ut, iubente Apostolo, „sine intermissione orantes et in omnibus gratias agentes," 4) misericordias Domini nobis, populoque gratiarum indigó , salutis cupido , conciliemus. Quae, quantaque sacerdos Domino suo dicenda, quanta ab eo supplicanda habét! Yeritates aeternas et magnifica Dei opera, virtutem et glóriám omnipotentis, voluntatem eius et mandata, iram Judicis, misericordiam Patris annunciaturus, nec bene, nec digne, nec efficaciter sacri praeconis munere fungeretur, ni gratiam, quae mentem eius Matth. XXIII. 13. - 2) S. Tbom. Aqa. in opusc. 57. — 3) Sap. V. 17. - 4) I. ad Thess. Y. 17.

Next

/
Oldalképek
Tartalom