Kalocsai főegyházmegyei rendeletek 1867-1879

- 70 — tes ad catechismum cum prolibus repetendum stringantur, diligentes in lioc puncto praemientur, negligentes vero corripiantur. a.) Quo utiliores esse dignoscuntur Conferentiae pro Docentibus, eo majoréin curam districtuales Scholarum Inspectores eo dirigent, ut eae omni anno asserventur Docentesque propo­sitas ab Ordinariatu quaestiones diligenter elucubrent. Ultra has ad fovendum iu Docentibus spi­ritum catholicum omnino beue conducere poterunt Consociationes inter illos coadunandae, atquo Congregationes per socios annue celebrandae. Quae proin ut coalescant, consulto curabitur a Clero rei scholaris catholicae provehendae studioso. b.) Districtuum vice-archi-diaconalium terminos denuo aliter circumscribere, sicut parte ex una variis confusionibus ansam praeberet, ita parte ex alia pro finibus scholaribus non necessaria res videtur; zelum rei scholaris studiosorum praesens districtuum coordinatio non impedit, defectum zeli nova non supplebit. Docentes ad themata elaboranda stringere optimum médium est, Consociationes dictas quo ocyus introducere, zelus enim per influxum earum excitatus et auctus facile perficiet, quod quali­buscunque demuiu coactivis per nos adhibitis mediis assequi non valeremus. c.) Nil quidem obstat, quominus singularibus rationum momentis id suadentibus Docentes primo quidem provisorie electi nonnisi post unum probationis annum — si merentur — definitivam adplicationem nanciscantur, in regula tamen hoc ubique sectari, gravibus rationibus pro contrario pugnantibus, suaderi non potest. Laudem meretur mos, juxta quem stationibus suis neo-illocati docentes ad fidei professionem publice in Ecclesia durante cultu divino parochiali nuncupandam admittuntur. d.) Quum in nova lege scholari de subdocentibus nullus sermo instituatur, nomenclatio haec, utpote superflua, posthac cessabit, e Schematismo delebitur. e.) Docentes scholarum catholicarum jam vi officii sui obligantur ad Catechismum cum prolibus repetendum, nec ideo distinctum quodpiam honorárium illis competit, sed nec adest fundus ex quo sumtus tales tegi possent. Ut autem negligentes in hoc puncto obligationis suae serio et cum successu moneantur, pluriiuum omnino interest. In scholis aconfessionalibus catechismum diligenter docere et cum prolibus repetere ipsi­met Sacerdotes vocati sunt, qui obligationi huic eo solertius vacabunt, quo magis id novercantia scholarum talium respectu religiosae prolium institutionis et educationis adjuncta deposcunt. XXYIII. Quum Docentes Scholarum elementarium pagellas paedagogicas, indifferentismum redolentes, gratis accipiant, optant duo Districtus, ut magistris scliolarum catholicarum pagellae scholares bono spiritu reda­ctae pro lectione gratis porrigantur; hocque fine e peculiis Ecclesiarum pretium praenumerationale solvi possit. Desiderio huic circularibus ordinibus die 14-a Mártii a. c. Nro 478. editis iam satisfactum

Next

/
Oldalképek
Tartalom