Kalocsai főegyházmegyei rendeletek 1867-1879
- 58 hibet. Qui familiarura tabellas exacte semper concinnarunt, tales utique monitum non tangit; qui errorem commisit, eundem reparet, est necesse. Agendi modum a districtu querulose expositum non tantum civilis; sed etiam ecclesiastica jurisdictio sequitur, ubi observatis frequentioribus non tamen gravibus circa agenda hinc inde defectibus aut erroribus nonnisi universale monitum edere sólet. X. Ne tutores orplianorum indicationes diei nativitatis et obitus orpkanorum exhiberi indebite, tumultuoseque sollicitent, optatur, ut officia parockialia eatenus a politico magistratu proyocentur. Certum est, quod Comitatenses Sedes orpbanales authenticam de nativitate et obitu orphanorum notitiam habere debeant, hanc autem Tutores, in singula Cominunitate orphanorum curam gerentes, unice a locorum parochis, in quorum manibus matriculae sunt, haurire possint, proin Curati quoque tali Tutorum desiderio prompté satisfacere obligentur. Quodsi tamen horum unus alterve necessaria data adeo urgentur exigeret, ut sacer Curio desiderio ipsius satisfacere non posset, hujus erit, eum ad patientiam babendain omni cum humanitate provocare; et si hoc non obstante quamcunque exinde molestiam pateretur, in singulo casu congruam medelam apud civilem jurisdictionem sive directe sive mediö Ordinariatus quaerere. XI. Districtus quidarn observans non omnes ordines ab exc. Ministerio in publieo-ecclesiasticis editos viá Ordinariatus ad notitiam Cleri perlatos fuisse, orat congrua disponi, ut id fine procurandae adcuratioris Ordinum talium observautiae deinceps semper fiat. Figentur gressus apud exc. Ministerium , ut justo huic petito communicatis cum Ordinariatu cunctis siinilibus altioribus ordinationibas satisfiat. XII. Petitur, ut eontractus dioecesanus, qui nec in gubernialium Intimatorum, nec in ordinationum dioecesanarum protocollis invenitur, per exteusum publicetur. Postulato huic sequentibus satisflt : Origó contractus sic dicti dioecesani haec est : Articulus 71. legis anno 1723. latae §-o 2-o disposuit, „ut Episcopi et Ecclesiarum pa„troni de parochorum intertentione et subsistentia a populo praestanda prospiciant." Legis hujus patriae in sequalem Archiepiscopi Colocenses in parochiis visitationes canonicas statis temporibus asservantes alia inter negotia etiam obventiones parochorum collatis cum repraesentatione patronatuum mutuis consiliis in praesentia legális testimonii stabiliverunt desuperque instrumentum publicum per legale testimoniuin recognitum ac visitationis canonicae decretis cum titulo : „Pro-