Kalocsai főegyházmegyei rendeletek 1867-1879

scissionum, nec statui nec Ecclesiae profuturarum, fomitem et ansam praebere. Hoc principii instar suadeat prudentia nobis. In applicatione, dummodo regula stet, difficiles non erimus; exceptionibus locus esse poterit. Haec erant principalia pertractationum et decisionum puncta. Sed nec defuerunt alia quae­dam objecta, quae necessariae praesenti aevö orientationis et certius lucrandae agendorum cyno­surae ergo quasi intra sinum sacrae familiae in considerationem sumta sunt, cunctisque indicare possunt, quomodo zelus rei sacrae et surame necessaria in tractandis ecclesiasticis secularibusque negotiis prudentia procedere debeat, ut rebus Ecclesiae, saluti fidelium , honori cleri consultum sit. Campum habuit quivis id, quod ad hunc finem e mente ejus conducere possit, proponendi ac sva­dendi; occasionem habuit quivis experientiam illám faciendi, quod fiduciale hocce fratrum congre­gatorum commercium charitate animatum, mutuá indulgentiá fotum et facilitatum multum contule­rit ad vinculum illud solidandum, quö membra unius s. familiae Cleri A.-Dioecesani sibi invicem religantur, ad viam illám uberius designandam, quá cunctos nos ingredi oportet, ut villicatio nostra quanto laetior et fructuosior évadat, sanctaque res Domini servitiő nostró quanto faustius procure­tur. Tali experientia laetus consultationem valedictoriis ad congregatos directis verbis conclusit Archi-Episcopus, cunctisque felicem ad sua reditum et salubre ministerium intimo corde precatus, omnipotenti Deo pro gratiis et solatiis hac quoque occasione tum sibi tum Clero suo paratis gratias égit. Coloczae, die 26-ta Octobris 1871. PROTOCOLLUM CQNSULTATIONIS, quam Excellentissimus ac Reverendissimus D. Ludovicus Haynald, Archi-Episcopus Colocensis et Bacsiensis, cum Clero Archi-Dioecesano in Residentia sua archiepiscopali die 16-a Octobris anno Domini millesimo octingentesimo septuagesimo secundo habuit. Excellentissimus ac Reverendissimus Dominus Ludovicus Haynald, Archi-Episcopus. Illmus ac Rssmus D. Joannes Nehiba, cons. Epi-copus Tinniniensis, Praepositus Major et Yicarius Generális. — Rssmus D. Joannes Antunovich, Lector Canonicus. — Illmus ac Rssmus D. Michael Kubinszky, Suae Sanctitatis Praelatus Domesticus, Cantor Canonicus. — Rssmi DD. Fran­PRAESENTES ERANT: I. Canonici Actuales :

Next

/
Oldalképek
Tartalom