Kalocsai főegyházmegyei rendeletek 1867-1879

— 49 — Normális relatio Vicearchidiaconi ceu districtualis Inspectoris, et Parochi ceu localis Dire­ctoris ad scholas populares catholicas cunctis nota est. Lex scholaris novissirna anno 1878. lata relationem illám haud sustulit , nec mutavit. Parochus igitur jus et officium suum circa dictas scholas porro quoque firmiter teneat; in occursuris autem specialibus difficultatum casibus malo medelam cum provocatione ad illám suam relationem adferre conetur, si autem in inferioribus in­stantiis frustra id tentasset, omnem idmodi casum ad Ordinariatum deferat. Petito illi, ut Circulares Ordinariatus rem scholarem respicientes, quae altiores circa ean­dem editos ordines continent, etiam Sedibus Scholaribus directe communicentur, satisfiet. LIII. Postulatnm fnit, nt dubia circa genuinum sensum rescripti ab exc. Cnltns Ministerio sub 17-a Jnlii a. c. Nr. 26,519. quoad formaiéul docen­tnm in scholis popularibns applicitorum qualificationem editi et die 1-a Angusti a.c. Nro. 1411. circnlariter pnblicati enata solvantur. Postulato huic editis jam sub 21-a octobris a curr. num. 1811. circularibus litteris satis­factum est , quae clare exposuerunt , qualibus documentis aptitudinem docentum pro publica in scholis popularibus institutione impertienda evincentibus e mente Excelsi Ministerii opus ? et in horum defectu quid agendum sit ? LIV. Interrogatnr, quis modus tenendns in electione Docentum, refrena­tione renitentium? quid agendum, si Docentes ad Conferentias comparere, et tliemata resolvere nolint ? si Docentes pro adeundis Conferentiis cur­rum non obtineant? an Docentes stringi possint ad conscribendas scholae capaces proles ? et ad servandas institutiones repetitorias praescriptas ? Docentes scholarum elementarium catholicarum ordinarie per concernentes scholares Com­munitatum catholicarum Sedes sub praesidio districtualis scholarum Inspectoris eligi oportet, qui cuncta electionis acta comite opinione sua Ordinariatui pro confirmatione exhibebit. Ad electionem tales solum concurrentes admittendi sunt, qui habilitatis docendi testimonium lege praescriptutn producere valent. Eenitentes Docentes primo per Curatum, ceu Scholae Directorem, tum per Sedem Schola­rem, pro re nata autem per districtualem scholarum Inspectorem admonendi sunt. Optatő effectu haud secutő , res cum adaequata adjunctorum expositione pro congrua medela ad Ordinariatum deferatur. Si Docentes ad Conferentias comparere et themata proposita resolvere nolunt , monitione "Vice-Archi-Diaconi in irritum recidente, casus Ordinariatui exponatur. Conentur autem tum Parochi tum Yice-Archi-Diaconi omni meliore modo tam apud Sedem 7

Next

/
Oldalképek
Tartalom