Kalocsai főegyházmegyei rendeletek 1867-1879

— 44 — accidentales audiant et variis annis plus minusque differentes summás praestent, bene tamen etiam diametrali calculo figi et unam determinandae dotis Cooperatorum basim ita constituere possuntr quemadmodum id quoad parochos fieri história omnium conscriptionum accidentales quoque pro­ventus in censum sumentium testatur. 4-o. Yariis circa minimam dotem pro Cooperatore in tuto locandam obtutibus in consultationis cursu manifestatis, tandem in eo cuncti acquieverunt, quod haec cunctis reditibus in calculum sumtis in tercentis florenis defigenda sit. N|unj?pectato eö, quod Coo^eod^^biUtione maximé necessariis mobilibus instructa, victu omni, calefactione, lurnine, servitio per Parochum provideri debeat, si ultra haec certos adhuc 300 flnos habeat, vere omnibus necessariis plene provisus ita dici potest, ut ex tali proventu litterariam quoque suam penum annue augere valeat. Verum quidem est, adesse apud bunc vei illum majores quoque indigentias, imo has in infinitum augeri posse, sed sicut eae genuiuae non sunt imo jam in se malum dici de­bent, ita iisdem aucto nescio ad quam usque mensuram proventu occurrere velle, non minus malum foret, quod consideratis quibusdam tristibus phaenomenis omnino declinari debet. Certe si juvenes Sacerdotes in vestiaria sua non exorbitent, habitu clericali obligationi suae conformiter continuo utantur, in secularia proin diversique ordinis indumenta aes melioribus rebus debitum non pro­fundant, ut de lusu foliorum magnas saepe summás absumeute taceamus, si superfluas per Dioece­sim et extra illám cursitationes devitent : praedictá dotis mensurít omnes justas suas expensas plus quam sufficienter tegere valebunt. Nec instituantur ex ejus incidenti minus faventes parallelismi inter statum clericalem aliosque. Nam, si consideretur, a DD. Parochis in consultatione praesenti­bus nemine contradicente perhibitum fuisse, omnigenam illám demtá pláne habitatione provisionem, quam Cooperator habét, adminus 400 finis aequiparari posse — nec memoremus Cooperatores illos, quorum reditus huedum etiam 400 imo 500 quoque flnos attigerunt et superarunt — tuto sane dici potest, sortem Cooperatorum habitis illis tercentis flrenis meliorem fore, quam sit duarum ter­tiarum partium inter Officiales status civilis et militaris, nec tales solum, qui in primo coepti ser­vitii gradu, prout id apud Capellanos valet, consistunt, sed eos quoque, qui longa saepe annorum serie utilia statui publico servitia praestiterunt; queis certe, dum 800 — 900 vei 1000 florenorum salario cum familia vivere, hospitium solvere debent : 300 floreni pro proprio vestitu liberaque se­cus dispositione non remanent. 5-o. Longá discussione circa fontes augmenti illius praestandi fotí! intellexerunt congregati, nec unicum nec principalem fontem in centralibus Dioeceseos peculiis quaerendum esse; hi enim infinitis fere justitiae et beneficientiae titulis debiti in tales circa statum Ecclesiarum, parochiarum, scholarum, institutorum humanitatis et litterariorum scopos sumtus fa­céré debent, ad quos pro re catholica saepe summe momentosos vix aliunde quidpiam obtinetur. Si jam hi fontes per stabiles tales expensas vei exhauriantur vei nimis aggraventur, ad quas ferendas alii proximiores fontes justis titulis vocati sunt : evenire poterit, ut dum uno malo occurri vult, aliud május provocetur. Profecto dum de Capellanorum dote augenda in A.-Dioecesi Colocensi agi­tur, extra considerationem relinqui non potest magnus eorum recte heicce numerus centenario pro­xiinus; qui si plus minusve notabilibus symbolis juvari volunt, res tam magnam summám postula­bit, ut hujus in centralia peculia rejectio praecipuis Ecclesiae finibus fiat praejudiciosa. Sufficiat memorare calculö initő patuisse, quod si dos Capellanorum in mensura, per unum eorum in Coufe-

Next

/
Oldalképek
Tartalom