Kalocsai főegyházmegyei rendeletek 1867-1879

— 208 — CXIV. Fundi Haynaldiani creatio et salarii Cooperatorum ex eodem melioratio. 1872, Mart. 27. Nro. 529. pag. 67. Ad notitiam Yenerabilis et Honorabilis Cleri Archi-Dioecesani hisce perfero ab Excellentis­simo ac Reverendissimo Domino Archi-Praesule uostro ad me ceu Vicarium suum Generalem se­quentis duplicis ordinis litteras datas fuisse : I. „No. 518. Io serie materiaruin consultationis cum Clero Archi-Dioecesano diebus 25-a „et 26-a mensis octobris anni 1871. habitae praecipuo loco fuerunt illae, quae tum meo, tum Ve­„nerabilis Cleri praevie sensa sua manifestantis voto circa ampliorem curae pastoralis profectum, „meliorem Cleri curati, signanter vero eorum, qui e Cooperatoribus teuuius dotati sunt, provisionem „feliciusque procurandam rem scholarem tractatae fuerunt. E dictis et conclusis vero sat superque „patuit, quod sicut negotia haec variis titulis pecuniaria ope promoveri oportebit , ita consultum „foret, ut ultra id, quod e stabilibus Fundis dioecesanis, ad tales fines sumtus suppeditare ipsa na­púra sua vocatis, impendi potest, certum adhuc adsit peculium, quod ad subsidiariam opem , dictis fundis in speciales hos fines ferendam nunquam non trahi valeat. Et hoc recte est, quod „dum praestare pergő, praesentibus simul Illustritati Vestrae notum reddere volui. „Destinatio fundi hujus per me dotandi erit, ut ex eo scopi pastorales et scholares, in con­„sultatione memorata singularius considerati, subsidiaria ratione procurentur. „In hunc igitur censum venirent : melior parochiarum erigendarum dotatio, pecuniarium „juvamen Cooperatoribus daudum, subventiones scholis tribundae, stipendia praeparandialia, sum­„tus inspectionis scholarum archi-dioecesanarum, itineris item per sacerdotes ad invisenda in exte­„ris oris scholaria iustituta mittendos faciendi. „Peculium hoc annue obtinebit ex aerario meo dominali viginti mille florenos valutae au­„striacae in decursivis quadrantalibus portionibus solvendos." „Assignatio ex eo per me, respective meos in munere Archi-Episcopali Successores fiet." „Quod cura fine anni ab annuis assignationibus residuum fuerit , capitalisabitur, nec am­„plius in regula, nisi quoad interusuria sua, assignationis objectura formare poterit." „Fine administrationis peculii hujus Yenerabile Metropolitanum meum Capitulum requiro. „Pestini Dominica Palmarum, in diem 24-am Mártii incideute. A. D. 1872." II. „No. 519. Principiis, in autumnali consultatione cum Clero Archi-Dioecesano per me „anno praeterito habita enunciatis ac iu protocollo ejusdem legendis, conformiter paravit Yenerabile „Metropolitanum Consistorium sumtuum in sublevandos Archi-Dioecesanos, qui tenuius dótati com­„parent, Cooperatores faciendorum dispertiendorumque projectum." „Quo in laboré exatlando usum est notitiis tum in gremio haustis, tum e Dioecesi undique „magna alacritate et prudentia couquisitis, opusque paravit, cui nunc acquiescere possumus." „Quod igitur hisce acceptans, Illustritatem Yestram humauissime requiro, ut illo ad noti­„tiam Cleri ope pagellaruin dioecesanarum perlato, tum DD. Parochos de subsídii per ipsos Capel­„lanis dandi, tum DD. Cooperatores de adjuti ipsis praestiti mensura edocere, simul vero, ut por­„tiones subsidii e gremio praestandae ac per me hisce e subsidiario peculio, quod testibus litteris „meis sub hesterno dato No. 518. ad Illustritatem Vestram directis fuudaveram, assignatae concer­„nentibus pro rata temporis in stationibus quaestionatis transacti exsolvantur, congrua ordinare ^dignetur. Pestini, festő Annunciationis B. Y. M. in diem 25-am martii incidente, A. D. 1872^

Next

/
Oldalképek
Tartalom