Kalocsai főegyházmegyei rendeletek 1867-1879
— 17 — ut sedulo ac sőlide de matrimouio instituatur, „quod 1* docente S. Thoma (in 4. dist. 26.), „insti„tutum fűit in officium naturae in statu innocentiae; deinde ilII in statu naturae corruptae addi„tum fűit, ut esset in reinedium; et tandem in lege nova a Christo institutum fűit in Sacramen„tum." Hoc magnum in Christo et in Ecclesia (Ephes. 5. 12.) matrimonii Sacramentum purissimi aeternique amoris mysterium exprimit, quo Christus dilectam e proprio latere efformatam Sponsam, Ecclesiain nempe, non habentem maculam neque rugam, prosequitur. Itaque, ne a filiis Sanctorum celebretur matrimonium more gentium, quae ignorant Deum, sacri Curiones frequentius edoceant fideles, quanta sit ejusdem Sacramenti dignitas, atque praestantia, ut ita non humanain dumtaxat aliquam rem se aggredi existiment, sed divinam, in qua singularis mentis integritás, et animi pietas requiritur. Cumque „difficile sit, ut bono peragantur exitu, quae malo sunt inchoata principio" (can. Principatus caus. 1. q. 1.) moneant nupturientes, ut Sacramentum et mysteria,quae in illo abduntur, prae oculis habentes, a peccatis omnibus emundati nuptias celebrent, quas in sanctificatione et honore (1 Thess. 4. 4.) habendas esse ipsa fide edocemur. Imprimis ad doctrinam Ecclesiae Catholicae de mixtis matrimoniis proponendam omni cum zelo , omnique cum patientia incumbant sacri Curiones, ut fidelibus constet, illa ab Ecclesia Catholica non approbari , sed ad praecavenda graviora scandala ac mala nonnisi tolerari; ut probe teneant, cujus reatus se participes faciant, hujusmodi nuptias cum violatione sanctionum canonicarum contracturi, cui periculo se futuramque sobolem objiciant, et quae sunt similia. Ne autem haec ipsa institutio optato careat effectu, inculcare non desinant sacri Curiones fidei articulum de catholicae fidei atque unitatis necessitate ad consequendam salutem. Excitetur fidelis populus ad catholicam fidem atque unitatem tamquam ad unicam salutis viam ardentiori usque studio custodiendam , atque adeo ad omne illius deserendae periculum vitandum. Ubi convictio de hac catholicae unitatis tenendae necessitate in cunctis fidelium animis alte defixa fuerit, haud facile deinceps irrita erunt monita, atque adhortationes, quibus ipsos avertere conabuntur Curati ab idmodi matrimoniis. (G-regor. XYI. in Brevi dtto 27. Maji 1832. dimisso.) Coloczae, die 30. Decembris 1868. Ludovicus in. p. Archi-Episcopus. II. Ad§. 3.legisLIII. 1868.,qui modiimtransitus ex 1111aconfessione ad aliani definit, quaestio emersit, quid parochis factö opus, si quis ad lieterodoxos transire cupieus post elapsos iam a prima insinuatione 30 dies proin tardius ac lex velit seiuet secuudá vice insinue t ? Re undequaque penitius discussá Archi-Episcopus enunciavit : infelicem a catholica fide deficere meditantem omni quidem cum prudentia pastorali et zelo fidei servandum esse, quö tamen conatu in vanum recidente si ille suam deficiendi voluntatem intra 30 dies iterare negligeret, insinuationem ipsius jam post decursum 30 dierum iteratam nonnisi pro prima habendam esse, id est : tempus a lege praescriptum stricte observandum venire. — Quoad eos vero, qui ad fidem catholicam converti cupiunt , Archi-Episcopus declaravit : distinguendum esse inter pure sacerdotales et inter parochiales functiones. Priores, quales sunt v. g. in administratione Sacramenti Poenitentiae «t Eucharistiae cum salute animarum intimé nexi expiatorii et sacrificatorii actus, (si de catholica 3