Kalocsai főegyházmegyei rendeletek 1867-1879
— 107 — let, clavim ejus fidelis aliquis vir cum consensu parochi designandus cum responsionis onere custodiendam recipiet. §. 14. In cista.Ecclesiae , quae ut assolet in aedibus parochialibus securo loco asservetur, praeter aes paratum etiam litteras obligatoriales et fundatiouales, iustruinenta literalia proprietatem et jura Ecclesiae respicientia, Inventarium ultimae resignationis, documenta erogationum curréntis anni diligenter custodire oportet. §. 15. De quotidianis perceptionibus et erogationibus rite ordinatus liber, seu ut dici amat, Diarium juxta formulas et instructiones eatenus ab Ordinariatu lingua vernacula edendas scribi debet , quod pro peeuliis tum Ecclesiae tum piarum fuudatiouum et sacrorum fundatorum distinctum adsit oportet, cui singulae perceptiones et erogationes numerö currenti cum adnotatione diei adcurate inferendae sunt. Habeant etiam syndici suum librüm manualem, in quo omnes erogationes et perceptiones per parochum indicandae diligenter adnotentur. §. 16. Omnis tum erogatio tum perceptio semper cum scitu et consensu syndicorum fieri debet, ideo a) dum pro assignandis e peculio Ecclesiae certis expensis ad Ordinariatum recurritur, literas semper etiam syndici subseribant, porro quaelibet apocha — sine qua nec minimam summám expendere licet — occasione revisionis rationum tum solum pro valida habebitur, si per syndicos quoque subseripta sit, b) pecuniae, quae cursu septiinanae nomine census, vei symbolarum vei pulsatarum campanarum aut quőcunque aliö titulö percipiuntur, singula die Domini per syndicos numerentur, diariis inseribantur et cistae Ecclesiae inferantur. Restituta capitalia autem Curato nonnisi in praesentia amborum syndicorum erga apocham per hos quoque subseriptam et erga redditam syngrapbam acceptare licet. §. 17. Expensas extraordinarias, quae 20 florenos v. a. exceduut, nonnisi ere:a praevie obtentum Ordinariatus permissum facere licet. Permissus hic annuis rationibus documeuti instar semper adnectendus est. Dum autem pro tali recurritur , status peculii semper clare exponeudus est; nominatim vero siguificandum : a) quantos, quibusve e fontibus manantes Ecclesia calculo diametrali babeat annuos proventus ? b) quanti sumtus calculo diametrali annue requirantur ad tegendas cultus divini expensas? c) quae summa adsit in aere parato? quibusve e fontibus, an e capitalibus redditis vei solitis proventibus manaverit ? d) apud fundationes etiam capitale fundationale notetur. Semper autem exponatur summa erogari petita et pro re nata sumtuum projectő per artis peritum confectö atque etiam a syndicis subseriptó doceatur. §. 18. Bona Ecclesiarum immobilia medio publicae auctionis pro majori Ecclesiae ernolumento in censum elocabuntur. Curatus et syndici necnon eorum cognati cominunem cum iis oeconomiam habentes locatores esse non possunt. §. 19. Ex aere parato non plus in cassa Ecclesiae servetur, quam quod quotidianae expensae requirunt; reliqua autem pecunia, mox ut percipitur , fructificationis causa erga legalein censum elocetur, aut interim proximae cassae parsimoniali — quae tamen secura sit — ad nomen Ecclesiae vei concernentis fundationis inferatur. §. 20. Capitalia Ecclesiae, piarum fundationum et sacrorum fundatorum de lege semper er14*