Kalocsai főegyházmegyei rendeletek 1867-1879
— 105 — STATUTA IN ADMINISTRATIONE BONORUM ECCLESIARUM parochialium ArchiDioecesis Colocensis observanda : §. 1. Ad bona Ecclesiarum parocbialium a) sensu strictiori praeter sacra vasa , vestimeuta et quascunque res cul tum divinum concernentes, pertinent etiam aedificia, fundi immobiles , summáé capitales et jura, quorum proventus ad tegendos cultus divini sumtus et — in quantum ad hunc necessarii non essent — ad conservanda sarta tecta aedium ecclesiasticarum destinati sunt, b) sensu latiori autem huc spectant etiam quaecunque fundationes vi legis vei fundatorum voluntate administrationi parochiali creditae. §. 2. Bona Ecclesiarum parochialium tam mobilia quam immobilia, imprimis autem fiscum Ecclesiae, piarum fundationum et sacrorum fundatorum lege administrat ipse Ecclesiae Curatus concursu duorum Syndicorum, salvó tamen Patronorum legali influxu, salvá item quarundam Ecclesiarum speciali, per Ordinariatum approbatá, constitutione. §. 3. Administratio bonorum Ecclesiae ex Curato et duobus Syndicis et in quibusdain parochiis ex aliis quoque viris ordinata ad exactam observantiam quorumvis ordinum circa ipsum administrationis modum , procurandam legalem securitatem et conservationem bonorum Ecclesiae piarumque fundationum editorum sub onere responsionis obstringitur, cavetque singulariter de peculii integritate atque tenetur in solidum resarcire quaevis damna Ecclesiae aut piis fundationibus comprobatö praescriptorum neglectu illata. §. 4. Administrationi huic incumbit consuete etiam repraesentatio et defensio bonorum Ecclesiae. Ipsa nihilominus citra Ordinarii indultum — et, si proprietas Ecclesiae in quaestionem vocetur, neglectő Patronő — nullum juris actum suscipere potest. §. 5. Syndici per senatum Ecclesiae (egyháztanács), vei ubi talis non esset, per primores Communitatis catholicae hoc fine convocandos cum interventu et consensu patroni praesidente consuete Y.-A.-Diaconö eliguntur. Peracta vero electio pro ratihabitione Ordinariatui per parochum cum speciali de qualitatibus electorum expositione insinuanda venit. Qua occasione protocollum electionis, cui etiam exceptiones contra electos nefors motae inferantur, exhibeatur. §. 6. Eligantur autem viri integrae fidei, proborum morum, et quantum fieri possit, opibus valentes, praeterea sufficienti ad adimplendum munus peritia pollentes, certe autem legendi et scribendi gnari. Illos , qui se ad munus gerenduin subin inhabiles probaverint, Ordinariatus amovebit. §. 7. Syndici munere suo ordinarie gratuito et nonnisi illic, ubi secus obtiueri non possent, erga moderatam remunerationem e fisco Ecclesiae ab Ordinariatu assiguandam fungentur. Ubi vero syndicis usus fundorum immobilium vei alia emolumenta obtingunt, horum proventus ipsis juxta vigentem praxim cedent , quod valet etiam circa parceptiones e sacrorum fundatorum stipendio ipsis obvenientes. §. 8. Electi et confirmati syndici per Vice-Archi-Diaconum districtualem praemissa congruá ad munus fideliter obeundum instructione et exhortatione inaugurabuutur, qua occasione coram senatu Ecclesiae (egyháztanács) vei primoribus communitatis catholicae in Ecclesia sub Sacro 14