Kalocsai főegyházmegyei rendeletek 1867-1879
- 101 — stabilitum, sed extra Archidioecesim hanc vix ullibi existens, vertente,) longinquispertractationibu? amplá mensura vane protractis taedium fidelibus, nobis ódium creemus, — armaque suppeditemus male vocatis illis, nec numerö nec auctoritate deficientibus, qui sive iniquö vexationum clericalium evitandorum praetextu, sive pejori principiorum legumque Ecclesiae conteintu ducti, omnem matrimonialem rem Ecclesiae et Clero aditnendam adiuinistrationique civili credendam esse clamitant. XXXI. Districtus unus queritur, quod arbitraria divortia in dies frequentiora íiant, politica vero jurisdictio assistentiam fine reducendorum ad vitae communionem dissidentium conjugum passim deneget; quae tamen bucdum multum juvit, juvaretque deinceps etiam in medela malo adferenda. Igitur optat Districtus, ut vei assistentia illa parocbis procuretur, vei saltim instructio detur, quid cum reconciliari renuentibus agendum sit, ubi sufficiens divortii ratio non subversatur. Conentur Parochi omni cum charitate et patientia dissidentes coujuges reconciliare, prolatis gravissimis e fide et quotidiana experientia petitis motivis. Si vero omnes eorum conatus in vanuin reciderent, requirant concernentem officialem politicum, ut digressos fine tollendi publici scandali ad convictum compellat; quod ille, praesertim si maritus profugam uxorem reclamet, plerumque libenter et teste experientia non absque successu praestabit. Si vero res optatum haud sortiatur effectum, aut jurisdictio civilis reluctante utroque conjuge intervenire nollet, aut ex violentata cohabitatione gravia pro una vei utraque parte mala merito praemetuerentur : causa pro judiciali pertractatione ad Consistorium deferatur. XXXII. Unus Districtus conqueritur, quod rnulti milites ex actuali servitio ad incertum tempus dimissi in concubinatu vivant; petitque, ut ad tales puniendos rescriptum ministeriale impetretur. Quum codex poenalis novissime pro Huugaria editus concubinatum inter erimina vei delicta non numeret, nec proin puniendum statuat; scire autem uondum possimus, quid lex de transgressionibus puniendis proxime ferenda in re hac dispositura sit : usque ulteriora animarum Curatoribus illa solum média mali talis tollendi vei minuendi supersunt, quae eis bona Magistratuum civilium e capite tollendi publici scandali voluntas suppeditat, proprius item zelus et prudentia pastoralis suadent; sed haec per ipsos eo curatius adhiberi debent. XXXIII. Duo Districtus novam Rituális editionem urgent, in quo quaestiones et exbortationes linguis vernaculis sonantes correctiori stylő exaratae, — nonnullae benedictionum formuláé, quae bucdum desiderabantur, susceptae, — textus professionis fidei plenior compareant, alia nonnulla deleantur.