Az 1863-as kalocsai egyháztartományi zsinat iratai és határozatai
Index
— 278 — dictum est, omnes et singuli praedicti teneantur diebus festis Missam pro populo celebrare et applicare, attamen quod pertinet ad praedictos Parochos egentes, unicuique Vestrum facultatem concedimus, cum iis, quos revera tales esse noveritis, opportune dispensandi ad hoc, ut etiam diebus festis hujusmodi eleemosynam ab aliquo pio offerente recipere et pro ipso sacrificium applicare quatenus id ab eo requiratur, libere et licité possint et valeant, dummodo ad necessariam populi commoditatem in ipsa ecclesia parochiali Missam celebrent : ea tamen adjecta conditione, ut tot Missas infra hebdomadem pro populo applicent, quot in diebus festis infra eandem hebdomadem occurentibus juxta peculiarem intentionem alterius pii benefactoris obtulerint. §. 9. Quod autem spectat ad Vicarios sive Oeconomos ecclesiarum vacantium, quum a sacro Trid. Conc. Sess. XXIV. cap. 18. cuilibet Episcopo tribuatur facultas eos deputandi et constituendi cum congrua ejus arbitrio fructuum portionis assignatione: vestrum erit, Venerabiles Fratres, cum iis agere, qui vacantis ecclesiae fructus exigunt, ut egenti Vicario, qui exigua hujusmodi certorum fructuum assignatione paucisque incertis proventibus gaudeat, congruum aliquod augmentum praebeatur pro onere celebrandi et applicandi Missam pro populo diebus festis. Quapropter pro iis locis, in quibus ecclesiarum vacantium fructus ad commodum Camerae Nostrae Apostolicae exiguntur, opportuna Thesaurario Nostro Generáli mandata dirigimus, quae is denunciare non praetermittet peculiaribus dictorum locorum collectoribus; cum quibus Episcopi ecclesiasticae Nostrae ditionis ceterorumque locorum, in quibus, ut praefertur, ecclesiarum vacantium fructus ad Cameram praedictam pertinent, officii sui partes in eum finem, de quo supra diximus, interponere debebunt. §. 10. Ac demum quoad illos, qui tanquam Vicarii sive perpetui sive ad tempus constituti animarum curam administrant, quae apud alios habitu residet, ratione alicujus ecclesiae parochialis ipsorum ecclesiis seu monasteriis, collegiis aut locis piis olim unitae, quamvis a rec. mem. Praedecessore Nostro S. Pio Papa V. praefinita fuerit certa pars fructuum hujusmodi Vicariis assignanda, prout in ipsius Const., quae incipit : Ad exsequendum, data Kai. Nov. a. MDLXVII., distincte statuitur : nihilominus, ubi praescripta fructuum portio vei nullo modo vei non integre Vicariis praedictis assignata reperiatur, vei etiam ubi ea, quae ad normám praedictae Constitutionis eisdem fuerit attributa, minimé sufficiens a Vobis reputetur propter temporum cir-