Az 1863-as kalocsai egyháztartományi zsinat iratai és határozatai

Index

— 269 — sime per Nos condita peculiariter reservavimus, perpetuo reservata? et excepta sint, ac esse intelligantur, et quidquid secus fieri contin­geret, ex nunc prorsus irritum, ac inane, nulliusque roboris, vei momenti esse, ac fore decernimus, et declaramus. Postremo quaecumque hactenus de Praebenda Theologali, et Sacrae Scripturae lectione sancivimus, extendimus etiam, ac ad amus­sim observari volumus, et mandamus (congrua tamen congruis refe­rendo) quoad institutionem Canonici Poenitentiarii in illis cathedra­libus, in quibus nondum fuerit institutus, ejusque honestam susten­tationem, concursum, deputationem, omniaque alia ad illius officium pertinentia, et praeter illa, quae a Nobis superius disposita sunt, ea insuper, quae Tridentina Synodus cap. 8. sess. XXIV. de reform, de liujus Ministri qualitate, aetate, ac exemptione a servitio Chori consti­tuit, exacte observari decernimus, praecipimus, et mandamus. Decernentes etiam praesentes Litteras semper firmas, validas et efficaces existere, ac fore, suosque plenarios, et integros effectus sor­tiri, ac obtinere, nec non praemissa omnia, et singula in illis contenta per eos, ad quos spectat, et in futurum quomodolibet spectabit, per­petuo inviolabiliter observari : sicque, et non aliter per quoscumque Judices Ordinarios, et Delegatos etiam causarum Palatii Apostoliéi Auditores, ac Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinales, etiam de Latere Legatos, et alios quoslibet quacumque potestate fungentes, et functu­ros, sublata eis, et eorum cuilibet, quavis aliter judicandi, et interpre­tandi facultate, et auctoritate judicari, et definiri debere, ac irritum, et inane quidquid secus super liis a quoquam quavis auctoritate scienter, vei ignoranter contigerit attentari. Non obstantibus, quatenus opus sit, Nostris, et Cancellariae Apo­stolicae Regulis quibuscumque aliisque Apostolicis, etiam in Univer­salibus, Provincialibusque, et Synodalibus Conciliis ad favorem quarumcumque personarum editis generalibus, vei specialibus Consti­tutionibus, et Ordinationibus; nec non quorumvis Ordinum, Congre­gationum, Societatum, ac Institutorum ; aliisve quibusvis etiam juramento, et confirmatione Apostolica, vei quavis firmitate alia robo­ratis statutis, et consuetudinibus etiam immemorabilibus : Privilegiis quoque, Indultis, et Litteris Apostolicis eisdem Ordinibus, Congrega­tionibus, Societatibus, et Institutis, et quibusvis aliis, sub quibuscum­que verborum tenoribus, et formis, ac cum quibusvis etiam deroga­toriarum derogatoriis, aliisque efficacissimis, et insolitis clausulis

Next

/
Oldalképek
Tartalom