Az 1863-as kalocsai egyháztartományi zsinat iratai és határozatai

Index

— 265 — patrumque terminos manere inconcussos; atque id pertinere ad ampli­tudiuem apostolicae Sedis, ut statuta et consuetudiues tantae Sedis et ecclesiarum consensione firmatae propriam stabilitatem obtineant. IV. In fidei quoque quaestionibus praecipuas summi Pontificis esse partes ejusque decreta ad omnes et singulas ecclesias pertinere, nec tamen irreformabile esse judicium, nisi Ecclesiae consensus accesserit. Quos quidem articulos jam ab Innocentio XI. per litteras d.d. 11. Április 1682. rejectos Alexander VIII. Constitutione Inter mul­tiplices d. d. 4. August. 1690. denuo damnavit sic statuens: „Omnia et singula, quae tam quoad extensionem juris regaliae, quam quoad declarationem de potestate ecclesiastica ac quatuor in ea contentas propositiones in supradictis comitiis cleri Gallicani a. 1682. habitis acta et gesta fuerunt, cum omnibus et singulis mandatis, arre­stis, confirmationibus, declarationibus, epistolis, edictis et decretis a quibusvis personis, sive ecclesiasticis sive laicis quomodolibet qualifi­catis, quavis auctoritate et potestate, etiam individuam expressionem requirente, fungentibus, editis seu publicatis . . . ipso jure nulla, irrita^ invalida, inania, viribusque et effectu penitus et omnino vacua ab ini­tio fuisse et esse ac perpetuo fore, neminemque ad illorum seu cujus­libet eorum, etsi juramento vallata sint, observantiam teneri . . . . tenore praesentium declaramus." Deelaratio Cleri Hungáriáé in Conventu Episcoporuni Tyrnaviac die 24-a Octobr. 1682. super iisdem Cleri Gallicani Articulis. „Quae (Cleri Gallicani) propositiones auribus Christianis absur­dae, et pláne detestabiles, cum per Hungarici quoque Regni Provincias a satanae ministris disseminatae sint, eo fortasse consilio, ut perduel­lioni, et caeteris malis intestinis pabulum et fomentum suppeditent, et incautis fidelium animis blanda pietatis specie schismatieum virus instillent : Nos omissa in praesens cura eas confutandi, cum perpetua Sanctorum Patrum traditione, Oecumenicorum Conciliorum Decretis, et apertis ipsius divini Verbi testimoniis satis explosae confutataeque sint, quamvis nonnulla scripturae loca, Authores propositionum in suam sententiam callida et falsa interpretatione detorqueant, neque desint insignes Theologi, qui has partes strenue exequantur : Praede­cessorum nostrorum vestigiis inhaerentes, qui in hujusmodi casibus 34

Next

/
Oldalképek
Tartalom