Az 1863-as kalocsai egyháztartományi zsinat iratai és határozatai

Index

— 261 — Austriaci Imperii Sacrorum Antistites alloqui summopere gaudemus, Nostrum ad Yos sermonem praesertim convertimus, Venerabiles Fra­tres Archiepiscopi et Episcopi, qui in eodem nobilissimo Imperio morantes, ac Nobiscum in vera fide, et catholica unitate conjuncti, et huic Petri Cathedrae adliaerentes Orientális Ecclesiae ritus et lauda­biles consuetudines ab hac Sancta Sede probatas, seu permissas colitis. Compertum exploratumque Vobis est, quo in pretio haec Apostolica Sedes vestros semper liabuerit ritus, quorum observantiam tantopere inculcavit, quemadmodum luculenter testantur tot Romanorum Ponti­ficum Decessorum Nostrorum decreta et Constitutiones, inter quas commemorare satis est Litteras Benedicti XIV. Praedecessoris pariter Nostri die 26. Julii Anno 1755. editas, quarum initium „Allatae" et Nostras die 6. Januarii Anno 1848. omnibus Orientalibus missas, quae incipiunt „In suprema Petri Apostoli Sede." Itaque Vos etiam summo­pere excitamus, ut pro eximia vestra religione et episcopali sollicitu­dine ministerium vestrum implentes, atque ante oculos habentes ea omnia, de quibus loquuti sumus, vestram omnem curam, industriam et vigilantiam continenter impendatis, ut vester clerus virtutibus omni­bus ornatus, et optimis disciplinis potissimum sacris accurate excul­tus in sempiternam fidelium salutem quaerendam intentissimo studio incumbat, ut fideles populi instent viam, quae ducit ad vitám, ut quo­tidie magis sancta augeatur et amplificetur catholicae religionis unió, ut Sacramenta administrentur, ac divina celebrentur officia juxta vestram disciplinam, iis tamen liturgicis libris adliibitis, qui ab hac Sancta Sede probati fuerunt. Et cum nihil Nobis optatius, quam vestris et vestrorum fidelium indigentiis quam libentissime occurrere, ne omittatis ad Nos confugere, Nobisque exponere vestrarum Dioece­sium res, et illarum relationem ad Nostram Congregationem fidei pro­pagandae praepositam quarto quoque anno mittere. Denique Dilecti Filii Nostri, ac Venerabiles Fratres, Vos obte­stamur, ut intentissimo studio connitamini magis in dies conservare, fovere, et augere pacem et concordiam inter universum istarum omnium Dioecesium Clerum tum latini, tum graeci catholici ritus, ut omnes, qui militant in castris Domini, mutuo fraternae caritatis affectu se invicem diligentes, et invicem honore praevenientes, Dei gloriae et animarum saluti unanimiter ac studiosissime inserviant. Habetis quae pro impensissima Nostra erga Vos, et fideles istius vastissimi Imperii populos caritate Vobis, Dilecti Filii Nostri, ac Ve-

Next

/
Oldalképek
Tartalom