Az 1863-as kalocsai egyháztartományi zsinat iratai és határozatai

Index

— 201 — fore arbitramur, gratissimum Nobis erit, illám a Vobis ad Nos deferri, ut, collatis inter Nos et Caesaream Apostolicam Majestatem consiliis, veluti in tricesimoquinto ejusdem Conventionis articulo cautum est, opportunas declarationes dare possimus. Jam vero ardentissima illa caritas, qua universum Dominicum gregem Nobis ab ipso Cbristo Domino divinitus commissum comple­ctimur, et gravissimum Apostoliéi Nostri ministerii munus, quo omni­um nationum et populorum salutem totis viribus procurare debemus, urgent Nos, Dilecti Filii Nostri, ac Venerabiles Fratres, ut eximiam vestram pietatem, virtutem et episcopalem vigilantiam majoré, qua pos­sumus, contentione etiam atque etiam excitemus, ut alacriori usque zelo pergatis omnes episcopalis vestri muneris partes diligentissime implere, ac nullis neque curis, neque consiliis, neque laboribus unquam parcere, quibus sanctissimae fidei nostrae depositum in vestris Dioece­sibus integrum inviolatumque custodiatis, et vestri gregis incolumi­tati consulentes, illum ab omnibus defendatis inimicorum hominum fraudibus et insidiis. Namque probe noscitis nefarias, multiplicesque artes ac molitiones, et monstrosa omnis generis opinionum portenta, quibus callidissimi perversorum dogmatum architecti improvidos praesertim et imperitos a veritatis et justitiae tramite avertere, atque in errorem exitiumque inducere connituntur. Neque ignoratis, Dilecti Filii Nostri, ac Venerabiles Fratres, inter plurima, et nunquam satis lugenda mala, quae ecclesiasticam et civilem societatem vei maximé perturbant, atque divexant, duo potissimum nunc eminere, quae alio­rum omnium quaedam veluti origo non immerito videantur. Vobis enim apprime nota sunt innumera et funestissima sane damna, quae in cliristianam et civilem rempublicam ex putidissimo indifferentismi errore redundant. Hinc enim omnia erga Deum, in quo vivimus, move­mur, et sumus, oí'ficia penitus neglecta, hinc sanctissima religio pláne posthabita, hinc omnis juris, justitiae, virtutisque fundamenta con­cussa, ac propemodum eversa. A qua turpissima sane indifferentismi forma haud admodum distat illud de religionum indifferentia systema e tenebris eruptum, quo homines a veritate alienati, veraeque confes­sionis adversarii, suaeque salutis immemores, et inter se pugnantia docentes, et numquam stabilitam sententiam habentes, nullum inter diversas fidei professiones discrimen admittunt, et pacem passim cum omnibus miscent, omnibusque aeternae vitae portum ex qualibet reli­gione pátere contendunt. Nihil enim interest illis, licét diversa tra­32* >

Next

/
Oldalképek
Tartalom