Az 1863-as kalocsai egyháztartományi zsinat iratai és határozatai

Index

— 232 — Articulus IX. Arcliiepiscopi, Episcopi omnesque locorum Ordinarii propriam auctoritatem omnimoda libertate exercebunt, ut libros religioni mo­rumque honestati perniciosos censura perstringant et fideles ab eorun­dem lectione avertant. Sed et Grubernium, ne ejusmodi libri in Imperio divulgentur, quovis opportuno remedio cavebit. Articulus X. Quum causae ecclesiasticae omnes et in specie, quae fülem, sacramenta, sacras functiones nec non officia et jura ministerio sacro annexa respiciunt, ad Ecclesiae fórum unice pertineant, easdem cog­noscet judex ecclesiasticus, qui perinde de causis quoque matrimo­nialibus juxta sacros canones et Tridentina cumprimis decreta judi­cium feret, civilibus tantum matrimonii effectibus ad judicem saecula­rem remissis. Sponsalia quod attinet, auctoritas ecclesiastica judicabit de eorum existentia et quoad matrimonium impediendum effectibus, servatis, quae idem Concilium Tridentinum et Apostolicae Litterae, quarum initium : „Auctorem fidei" constituunt. Articulus XI. Sacrorum Antistitibus liberum erit, in clericos honestum habi­tum clericalem eorum ordini et dignitati congruentem non deferentes aut quomodocunque reprehensione dignos poenas a sacris canonibus statutas et alias, quas ipsi Episcopi convenientes judicaverint, infli­gere, eosque in monasteriis, seminariis aut domibus ad id destinan­dis custodire. Iidem nullatenus impedientur, quominus censuris anim­advertant in quoscunque fideles ecclesiasticarum legum et canonum transgressores. Articulus XII. De jure patronatus judex ecclesiasticus cognoscet; consentit tamen Sancta Sedes, ut, quando de laicali patx-onatu agatur, tribunalia saecularia judicare possint de successione quoad eumdem patronatum, seu controversiae ipsae inter veros et suppositos patronos agantur seu inter ecclesiasticos viros, qui ab iisdem patronis designati fuerint. Articulus XIII. Temporum ratione liabita Sanctitas Sua consentit, ut clericorum causas mere civiles, prout contractuum, debitorum, haereditatum, judices saeculares cognoscant et definiant. Articulus XIV. Eadem de causa Sancta Sedes liaud impedit, quominus causae

Next

/
Oldalképek
Tartalom