Az 1863-as kalocsai egyháztartományi zsinat iratai és határozatai
Index
— 195 — examinibus et Professorum consultationibus interveniendi jure gaudebunt, vitám et doctrinam Magistrorum vigili oculo comitabuntur, libros eleműm scholasticos diligenter lustrabunt et pro re nata suis Antistitibus referent. Optat autem majorem in modum haec Synodus, ut institutio in Gynmasiis quantum possibile plurimis familiarum Religiosarum membris committatur, quae sub evictione ac vadimonio Ordinis sui sacri, auctoritate et missione ecclesiastica gaudentis, juventutem erudiant, speciatim vero in Gymnasiis Societatis Jesu omnis institutio fiat „ex proprii Ordinis more institutoque." Enimvero sodales Societatis Jesu, ut verbis SSmi Patris nostri Pii IX. prosequamur, „nihil potius, nihil antiquius habere dignoscuntur, quam singulari cura, studio, industria, consilio, laboré et majorem Dei glóriám ubique promovere, et sempiternam hominum salutem procurare, et sanam tueri ac propagare doctrinam, et juventutem pietate ac litteris imbuere cum maximo christianae et civilis reipublicae bono, ornamento atque praesidio 1)." Cum vero Synodus persuasum habeat religiosos Ordines vi suae quoque obligationis, hisce per Synodum enunciatae, ad publicam evidentiam curaturos esse, ut sui Professores ea scientia et in docendo dexteritate polleant, qua alii in publico Status examine approbati sunt praediti : conveniens főre censet et etiam desiderat Synodus, ut cuncti Ordinum religiosorum Professores a simili approbatorio examine, quod alioquin cum disciplina eorum religiosa aegre conciliari potest, eo cum eífectu dispensentur, quo Gymnasia ipsorum juris publici fiant, et data ab illis maturitatis testimonia ubique locorum vigeant. Donec autem id fieri poterit, Episcopi in singulis Gymnasiis et Scholis mediis tot religionis Magistros et Catechetas ') Litter. Apóst, quibus SSmus Páter Senogalliae Gymnasia Societati Jesu commisit. In Actis Pii IX. PP. pag. 526. 18*