Az 1863-as kalocsai egyháztartományi zsinat iratai és határozatai

Index

— 181 — justitiae legem vindicandi non euivis privato homini sed auctoritati duntaxat publicae tribuit;actumque esset de salute pnblica, si cuique jus illatas injurias vindicandi competeret. Quapropter monemus et adhortamur cunctos sollicitudini nostrae pastorali concreditos fideles, ut a similibus violentiis privatisque vindictis eo magis abstineant, cum hoc nonmodo charitas christiana quae inimicos quoque diligere praecipit exigat, sed etiam sanctiones canonicae sub gravissimis cen­suris prohibeant*). Curatores vero animarum eo omnimode agant, ut in animis fidelium lenitas et mansuetudo christiana altas figat radices, qua dominante vindictae studium indubie minuetur; atque ad Christi exemplum reflectant, qui utpote pro suis etiam inimicis oravit et cunctis ad se venire cupien­tibus ingeminavit : „Discite a me, quia mitis sum et humilis eorde, et invenietis requiem animabus vestris" 2). Caput II. l)e b I a s p li e in i a. Ad praecipua temporis praesentis mala etiam merito refertur peccatum blasphemiae. Hujus mali gravem impieta­tem vei história amplioris ejusdem propagationis abunde docet. Etenim Patareni, quidam Manichaeorum surculus, sole­bant cuncta diris devovere, quae mali cujusdam principii pro­ducta et homini inimiea elementa opinati sunt. De praesenti pariter blasphemia nonnisi ex impietate, infidelitate et hae­resi originem trahit. Incentiva vero blasphemiae sunt effrenes irae, superbiae, intemperantiae, odii et inobedientiae passio­nes. Quanta hoc peccatum abominatione dignum sit, patet etiam ex ipsa natura ejusdem; namque donum loquendi ideo ') Conc. Trid. Sess. XXV. C. 19. — Dist. I., C. 19. 24. 28. de Poenit. — Libr. V. Decret. Tit. 36. de injur. et dam. dat. — 2) Matth. 11, 29. »

Next

/
Oldalképek
Tartalom