Az 1863-as kalocsai egyháztartományi zsinat iratai és határozatai
Index
— 176 — nam amore prosequitur, eleemosynas in pios fines et pauperum levamen promte tribuit, potestatibus a Deo constitutis semet subordinat, legibus obtemperat, jura suspicit, pacem amat, charitatem fovet et ab omni hujus saeculi labe se immunem custodire studet : condolemus niliilominus quibusdam malis, quae praesentis aetatis vulnera effieiunt. Detestamur imprimis apud sat multos nostrorum quoque fidelium spiritum illum inobedientiae, qui hodie sub specie libertatis aut independentiae longe lateque diíFusus nullis legibus teneri, nulli auctoritati parere, nemini subesse sed duntaxat sibimetipsi id est corruptae naturae servire vult. Unde deplorandus ille rerum humanarum praesens status, quo laxatis omnibus fere societatis vinculis euneta in discrimen adducuntur. Dum enim proles suis parentibus, juventus moderatoribus, famuli dominis, inferiores superioribus, subditi praepositis in lege Dei et natura fundatam obedientiam et reverentiam negant : necessum est , ut ipsa consociatio humana, cujus fundamentum justa subordinatio constituit, periculo dissolutionis exponatur. Quapropter universos fideles per viscera misericordiae Dei ac Salvatoris nostri obsecramus et monemus, ne perversi hujus spiritus, qui mendax erat ab initio, dictamina sequantur, sed memores verborum Apostoli : omnem animam sublimioribus potestatibus subjectam esse, cunctis quos Deus ipsis praeposuit parentibus et superioribus, dominis et principibus, id est omni legitimae auctoritati, ceu vices Dei gerentibus christianam obedientiam praestent. Curatores vero animarum provocamus, ut spiritum subjectionis et humilitatis, qui est radix et fundamentum totius vitae christianae, in cordibus suorum fidelium restaurare et restauratum firmare omnibus viribus adlaborent. Quem in finem fidelibus exponere oportebit, quantum sit obedientiae christianae pretium, quantave ejus necessitas, utpote sine qua nec familiarum nec societatis prosperitás potest salva subsi-