Az 1863-as kalocsai egyháztartományi zsinat iratai és határozatai

Index

— 173 — juventuti destinatos Ordines, quatenus momentoso hoc munere ita perfungantur, ut spiritum Christi scientiae copulent, nil­que intentatum relinquant, quod ad mentes pariter ac corda coelestis patriae desiderio inflammanda conferat. Magnopere vero curandum, ut ubi Religiosi in publicis gymnasiis magi­steria exercent, vitae Religiosae statuta fideliter custodiant. Regulares Ordines ad subsidiariam quoque in cura animarum operám se destinatos esse noverint, ideoque ad indigentias spirituales sublevandas pro facultate concurrant. Religiosi ad parochias Monasteriis suis incorporatas administrandas per suos Superiores destinati praevio examine Synodali seu con­cursuali habilitatis suae documenta dabunt, antequam ad munus pastorale admittantur, eodem prorsus modo, quo id cum Clero saeculari usu venire sólet. Examen porro approbatorium ad effectum jurisdictionis pro sacro Poenitentiae tribunali impetrandae omnes periclitabuntur, qui ambitum dioeceseos ingrediuntur x). Administratores parochiarum incorporatarum seu pleno jure unitarum legi dioecesanae in omnibus, salva Ordinis sui regula, subordinantur, et Episcopo visitanti in omnibus quae parochialia sunt morém gerent, et de peculio Ecclesiae, quod distincte administrabunt, statutis dioecesanis conformiter rationes Ordinario reddent, appellationibus et privilegiis minimé suffragantibus 2). Bona temporalia Mona­sterii, Conventus, vei Collegii, quorum acquirendorum et pos­sidendorum jure potiuntur 3), sua lege administrabnnt. Gene­ratim de relatione inter Ordinarios et Regulares Clerumque saecularem, signanter in cura animarum constitutum, servanda sunt statuta, quae summi Pontifices, signanter Benedictus XIV., Clemens X., Gregorius XV. tulerunt, quaeve sine magnó recti ordinis ne dicamus salutis animarum detrimento negligi ») Bulla Pii V. „Ad exequendum" §. 5. 1. Nov. 1567. — 2) Conc. Trid. Sess. VII. C. 7. - 3) Concordati 18. Aug. 1855. Art. 29 et 30.

Next

/
Oldalképek
Tartalom