Az 1863-as kalocsai egyháztartományi zsinat iratai és határozatai
Index
- 9 — Juri interpretando ac vindicando praeposito remisit Summus Pontifex Dominus Noster. Porro hujusmodi consilium mirifice probarunt Eminentissimi Patres, ac Ipse Surnmus Pontifex, Cui hac de re relatum est. Nec aliter se res habere poterat, quandoquidem uti singulare pietatis Tuae, ac devotionis documentum erga hocce Unitatis centrum habuerunt, Te ante Synodi celebrationem, Illud adire voluisse : et recogitarunt maxima emolumenta Religioni, Clero ac populo ex hujusmodi Sacro Conventu, opitulante Deo, obventura. Ceterum cum morém ab aliis Conciliis, neotericis temporibus hisce in regionibus celebratis observatum, circa methodum ac res tractatas sequi proponas, nihil quoad hoc animadvertendum liabent Eminentissimi Patres: id unum tamen optimum factu existimant, si Amplitúdó Tua, ac Coepiscopi istius Provinciáé ob oculos habeant etiam quae ad rem in suis respective locis tradit doctissimus Pontifex Sa. Me. Benedictus XIV. in suo opere „de Synodo dioecesana." Et cum primum, ut mones, advenient acta et decreta, jucundum erit S. Ordini eas partes explere, quas S. M. Sixti V. Constitutio ipsi imponit. — Hisce Amplitudini Tuae significatis, ad me quod attinet, irnpensos observantiae meae sensus Tibi ex animo profiteor et fausta omnia precor a Domino Amplitudinis Tuae Romae 28. Septembris 1863. Uti Fráter Stud 8 P. Card. Caterini Praefectus. Petrus Archi-Episcopus Sardianus Pro-Secretarius. B. CATALOGUS SYNODALIUM. I Catalogus eoruiii, qui Synodo Provinciali interfueruut. Mctropolita Provinciáé: Josephus Kunszt, Archi-Episcopus Colocensis et Bacsiensis. Episcopi Suflragauei Provinciáé : Franciscus Szaniszló, Episcopus 1. r. Magnó-Varadinensis. Ludovicus Haynald, Episcopus Transsylvaniensis. Alexander Bonnaz, Episcopus Csanadiensis. Joannes Bapt. Nehiba, Cons. Episcopus Tinniniensis, Metr. Capit. Colocensis Praepositus Major et Canonicus. 2