Az 1863-as kalocsai egyháztartományi zsinat iratai és határozatai

Index

— 152 — at multo magis Sacerdos peccans cum in profundum venerit peccatorum contemnit"*). Quare non modo non tardent Sacer­dotes Dei converti ad Deum et differant de die in diem 2) T sed saepius conscientiam suam emundent. Itaque e consilio S. Laurentii Justiniani : „Mundemus nos compunctionis ac lacrymarum lavacro, carnis lumbos castitatis funiculo succin­gamus, devotionis affectu nos componamus, virtutum nos ornemus gemmis, sicque memores dominicae passionis ad san­ctum accedamus altare, divina suscepturi mysteria" 3). Relate ad stipendia et persolvenda Sacra sollicita est adhibenda cura. Notentur in libello intentiones cum suis stipendiis, diebus item quibus acceptae et persolutae sunt, ne quidquam oblivioni detur, vei si Sacerdotem ante abso­lutas intentiones mori contingeret, animae suffragiis pri­ventur. In omnem vero casum caveatur, ne quidquam contra statuta Pontificum, signanter Benedicti XIV. ratione stipen­diorum edita peccetur. Caput X. ]) e B r e t i a r i o. Sanctissima est cujuslibet christiani hominis obligatio Deum, quem per fidem veram perfectius nőseit, piissima mentis subjectione colere, eidem pro acceptis beneficiis gra­tias agere, eum pro delictis deprecari et pro impetrandis novis beneficiis filiali cum fiducia accedere. Sacerdos largio­ribus divinae clementiae muneribus eget, quocirca Mater Ecclesia eidem in ordinatione ad Subdiaconatum Breviárium tradit, ut sibi et fidelibus a Domino efficaces impetret gra­Prov. 17, 3. — 2) Eccl. 5, 8. — 3) S. Laurent. Justin. de casto Connub. c. 24. n. 6.

Next

/
Oldalképek
Tartalom