Az 1863-as kalocsai egyháztartományi zsinat iratai és határozatai

Index

— 139 — cura, quam ut ministros suos non irreprehensibiles modo haberet, sed Dominum nostrum Jesum Christum indutos om­nium etiam formám virtutum in habitu, gestu, aliisque omni­bus fidelibus exhiberet, probe gnara, multo efficatiorem esse doctrinam operum quam sermonum. Quare Synodus omnes, quos in vineam suam Dominus operarios conduxit, cum gentium Apostolo hortatur et obse­crat in Domino, ut memores vocationis qua vocati sunt, nemini dent ullam offensionem, ut non vituperetur ministe­rium nostrum, sed in omnibus exhibeant semetipsos sicut Dei ministros in multa patientia, in tribulationibus, in laboribus, in vigiliis, in jejuniis, in castitate, in scientia, in longanimitate, in suavitate, in Spiritu Sancto, in charitate non ficta, in verbo veritatis, in virtute Dei per arma justitiae a dextris et a sini­stris, per glóriám et ignobilitatem, per infamiam et bonam famam, quasi tristes, semper autem gaudentes, sicut egentes, multos autem locupletantes, tanquam nihil habentes, et omnia possidentes Itaque in Sacerdotibus, quorum immensa pene est dignitas, nihil plebejum sit, nil commune cum studio, usu et moribus inconditae multitudinis. Quomodo enim poterit observari a populo, si quae in se erubescit, in ipsis, quos reve­rendos arbitratur, offendat 2). Quae ut certius tutiusque evi­tentur, singuli ad mentem Concilii Tridentini lionestum habi­tum clericalem suo ordini et dignitati congruentem semper deferant, nisi causa per Episcopum probata aliud suadeat, nunquam autem sine coliari in publicum prodeant. Merito namque S. Tridentinum Concilium asserit : „Etsi habitus non faciat monachum, oportet tamen Clericos vestes proprio con­gruentes ordini semper deferre, ut per decentiam habitus extrinseei, morum honestatem intrinsecam ostendant" 3). ») II. ad Corinth. 6, 3-10. - S. Ambros. Epist. 6. libr. I. — 3) Sess. XIV. Cap. 6. de Ref. 18*

Next

/
Oldalképek
Tartalom