Az 1863-as kalocsai egyháztartományi zsinat iratai és határozatai
Index
— 125 — fidelibus incumbunt, eisque serio inculcent, ne cultum divinum aliaque pietatis et religionis exercitia negligant, praecepta Ecclesiae rite observent, nolintque promtas aures praebere illis, quae a fide catholica alieni nefors contra Ecclesiae fidem, disciplinam et cultum calumniose prolaturi sunt; imo si dubia quaepiam circa fidem in animis ipsorum oriantur, plena cum fiducia Pastorem suum adeant, qui pro muneris sui dictamiue promte dubia oborta dissipare, atque opportuno doctrinae ministerio turbatam conscientiae tranquillitatem restituere conabitur. Porro sollicite invigilabunt animarum Curatores, ne proles catholicae Religioni addictae alibi quam in Ecclesia catholica baptisentur, neve scholas vei oratoria acatholicorum frequentent, omnemque dabunt operám, imo si necessum fuerit etiam auctoritatem Jurisdictionis civilis interpellabunt, ut hujusmodi proles secundum legis quoque civilis tenores in Religione catholica debite educentur et instituantur. Si autem pastoralia Curatorum conamina in irritum reciderent, ejusmodi casus pro medela Ordinariatui erunt substernendi. Denique si mixti conjugii partém catholicam aegre decumbere contigerit, Parochus etiamsi non fuerit vocatus illám adeat, in aegritudine consoletur, ad officia hominis catholici cumprimis in infirmitate explenda reflectat, et si necessum videbitur etiam ad moribundorum Sacramenta pie suscipienda disponat, ne quo casu improvisa e vivis decedat; si autem defuncta fuerit, prolium, quae fidem catholicam sequi obligantur, catholicae educationi eo magis intendat, quo minus hanc ii, qui a sacris catholicis alieni sunt, etiamsi vellent iisdem prolibus impertiri possunt. -—^téMygs*^