Az 1863-as kalocsai egyháztartományi zsinat iratai és határozatai
Index
— 113 — hortemur, ut qui alienae conscientiae judicium sustinent, suae ante omnia prospiciant, nec facile mensem elabi sinant, quin Sacramentali Confessione semet a quotidianis delictis mundent, contra gravia praemuniant. Caput VIII. De Indulgentiis. Quum potestas conferendi Indulgentias a Christo Domino Ecclesiae concessa sit, atque huiusmodi potestate divinitus sibi tradita antiquissimis etiam temporibus usque ad recentissima usa fuerit : Indulgentiarum usum christiano populo maximé salutarem, sacrorum Conciliorum auctoritate probatum retinendum esse, sacrosanctum Concilium Tridentinum edixerat. Unde in potestate Indulgentias largiendi, quam Salvator noster Ecclesiae contulit, praecipuum divinae misericordiae testimonium suspicimus. Agendum ut haec doctrina de Indulgentiis clare annuntietur populo, ne quisquam ex Ecclesiae indulgentia peccandi occasionem sumat, et alibi quam in compunctione cordis ac poenitentiae operibus virtutem poenitentiae reponat. Clare proponendum est : remissa in Sacramento Poenitentiae culpa, poenas quidem aeternas remitti, ast justissima Dei dispositione manere poenas ferendas in tempore, quarum relaxationem ex infinitis Jesu Christi meritis, habito respectu etiam ad supererogatoria Sanctorum opera, vere contrito poenitenti Ecclesia sub certis conditionibus tribuit, quatenus peccator maiora expertus divinae misericordiae beneficia, alacrior fiat ad vitae huius vicissitudines ferendas, quas iam in meritorum augmentum non vero in poenam tolerat. Itaque Indulgentiae minimé peccandi occasionem praebent, sed potius ad detestanda delicta excitant, non incitant ad 15