Az 1863-as kalocsai egyháztartományi zsinat iratai és határozatai

Index

— 110 — natura et fructu diligenter edoceant, commendentque cum omni energia fidelibus, ut semet ab omni sacrilegio contineant, conscientiam excutiant, dolorem supernaturalem in se excitent, nil malo consilio abscondant, serium semet emendandi pro­positum concipiant, et obligationibus e Confessione contractis satisfacere studeant, exponant in publicis sermonibus officia status, commendent virtutes, quibus quaelibet aetas et conditio indiget. Dum Confessariis e re esse videbitur, suadeant poeni­tentibus generalem vitae exomologesim, quo sic errata antea­ctae vitae compensent, in humilitate semet exerceant, fragilita­tem suam clarius videant, misericordiae divinae dona amplius aestiment, uberiorem compunctionis gratiam obtineant, bonis operibus alacrius incumbant, radices vitiorum suorum perfe­ctius noscant, et defectus praecedentium Confessionum debite resarciant. Ubi vero Confessarii similem generalem Confes­sionem pláne necessariam esse adverterint : eam non modo suadeant sed et impensius iniungant, et methodum eam bene persolvendi edoceant. Confessarius ad Sacramenti Poenitentiae administrati­onem semper promptus accurrat, accessurus vero ad tribunal Poenitentiae ferventibus precibus supernum lumen expetat, poenitentem in detegendis suis erratis imperitum aptis quae­stionibus adjuvet, dolorem poenitentium subministratis super­naturalibus motivis perficiat, satisfactiones eriminis gravitati et confitentis facultati congruas assignet. In satisfactionum operibus assignandis Ecclesiae intentionem ac scopum prae oculis habeat, atque poenitentium indolem ac admissorum delictorum naturam exactius ponderet, simulque poenitentem moneat, ut quidpiam boni operis in satisfactionem sponte sua offerat et contritionis affectus de admissis peccatis saepius renovet. A bene impleto munere Confessarii multum pendet fide-

Next

/
Oldalképek
Tartalom