Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1964
Index
1964. FŐEGYHÁZMEGYEI HIVATALOS KÖZLEMÉNYEK Nr. 100/1964. Vota'vicarii capitularis in exordio novi anni. „Omnipotens, excelse, benigne Domine, Tibi glória, laus, adoratio et omnis benedidio. Tibi soli debentur omnia, nec homo dignus est, qui nomen tuum prof erre audeat." Hisce Hymni Solaris verbis provocamus nosmetipsos ad rationem reddendam, dum oculi riostri anni nascentis eventus futuros ac semitas incognitas praespicere conantur. Annus elapsus copiose numerát eiusmodi eventus, qui in annalibus humani generis locum sibi postulare videntur. Inter eos primo loco mentionem facéré debemus de encyclicis litteris „Pacem in terris", quas immortalis memoriae pontifex Ioannes XXIII., inter maximos pontifices etiam eximius, ad incolas orbis universi direxit. Oraculurn divinum, profunda humanitas, sapientia et super omnia caiitas sunt ii thesauri, qui in litteris per universum mundum diffunduntur. B.m. Pontifex vere meretur eam laudem, quae in primo nocturno officii de apostolis invenitur: „In omnem terram exivit sonus comm, et in fines orbis terrae verba eoru.n." Universum genus humánum absque discrimine religionis aut confessionis perlegit ac magni aestimavit verba dilecli Pontificis. Pergratum nobis fűit, quod etiam lingua nostra vernacula nos et fideles nostri verba ista legere et mente revolvere potuimus. Verba autem quae sequuntur, semper iterare nec unquam oblivioni dare debemus: „Omnium hominum voluntates Christus incendat ad repagula perfringenda, quibus alii distineantur ab aliis, ad caritatis mutuae confirmanda vincula, ad alios intellegendos, ad ignoscendum denique iis, qui iniuriam intulerint. Ita nimirum ut, eo auctore et auspice, populi omnes inter se fraterno more complectantur, in iisque semper floreat semperque dominetur optatissima pax." „Fűit homo missus a Deo ..." his verbis B. Ioannis apostoli adiunxit sua vocabula in panegyrico de Ioanne PP. XXIII. habito cardinalis Suenens. Vere ita rem se habere existimamus. Deus misit eum, „ut testimonium perhiberel de lumine, ut omnes crederent per illum" (Io. 1, 7). Licet ceu homo aetatem longaevam adeptus fuerit, de eo tamen dicere possumus ea S. Scripturae verba : „Consummatus in brevi, explevit tempóra multa" (Sap, 4, 13). In sua niissione prophetica aperuit portás Ecclesiae, expandit specularia fenesírarum, ut lumen ac ardor Spiritus veteres parietes pervadere queat. Vita eius mutationem quidem subiit, attamen non omnis mortuus est. Soboles spiritu semper pauper agricolarum' e Sotto il Monté, nunc iam semper et in aevum dives invenitur. Nos eam effigiem de eo per decursum vitae nostrae in mente servabimus, qualem b.m. Cardinalis Newmann delineavit de animo vere puerili: „Puer mente et intellectu sim' plex, prompté credit omnia, quae sibi proponuntur, amat innocenter, confidit absque limité, suam imbecillitatem confitetur, ignarus mali, haud celat sua sensa, omnibus eontentus, cito oblitus malorum, miratur absque cupiditate, et super omnia devotus animö, quo cuncta ceu mirabilia, ceu signa intuetur, quae Unicum Invisibilem in mentem ei revocant." (The mind of little Childer. Par. and pl. serm. II. :6.) In persona Pauli VI. Pontificis ad régimén Ecclesiae universalis talem virum accepimus, qui singulari experientia ac providentia excellens pro blemata aetatis nostrae perspicere et intelligere studet- Falso igitur opinabantur ii, qui timore aut interno desiderio ducti, synodum ab eo ad tempus indefinitum diíferi, nec postea convocari autumabant. Pontifex noster gloriose regnans opionem eiusmodi statim refutans, sollemni modo enuntiavit, se sui praedecessoris vestigiis inhaerere velle, quod statim contestatus, synodum reuera iterum convocavit. In secunda sessione synodi quaestiones maximi momenii tractandae fuerunt. Ecclesia nostra semetipsam in omni relatione cognoscere debet. Ante capturam piscium mirabilem, Dominus Simonem ita affatus est: „ Duc in allum, et laxate retia vestra in capturam." (Lc. 5, 5). Synodus iterum atque iterum audire debet verba Doinini: „D.uc in altum" et quidem considerate, sed audacter. Omittens externa et accidentalia, synodus debet ostendere, quidsit Ecclesiae essentia. Nostra aetate captura piscium imminuta esse observatur, ideo quaerendum est, num piscatores scientiam ac inethodum Petri et sociorum a Magistro divino acceptam recte adhibeant. Vocamus et exspedamus fratres nostros christiani, necclum catholici nominis. Iisdem obviam ire volumus, speramusque, ulteriores progressus esse futuros. Id unum aútem mente tenere debemus, esse fere incredibile, tot centena millia hominum ob interpretationem unius verbi, aut ob disputationem de vero sensu S. Scripturae in aliam viam abiisse. In história Ecclesiae eventus eiusmodi miserandi et lamentabiles, quaies sunt: discordia, durus animus per saecula observatus, porro dominandi cupiditas apostolis tiumquam nota, talem exitum funebrem induxerunt. Utraque ex parte nudis pedibus, veste sordida ingredi tenemur viam, in^qua peregrinantes ad crucem Salvatoris perveniamus. Ad crucem, in qua pendens: „Donans vobis omnia clelicta: delens quod adversus nos erat chirographum decreti, quod erat contrarium nobis, et ipsum túlit de mediofaffigens illud cruci." (Col. 2, 14). Ecclesia singidarem habét missionem, qua omnes gentes complectitur. „Data est mihi omnis potestas in caelo, et in terra, euntes ergo docete omnes qen• tes: baptisantes eos in nomine Patt is, et Filii, et Spiritus Sancli: docentes eos servare omnia quae-