Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1958

Index

— 1 — 1958. FŐEGYHÁZMEGYEI HIVATALOS KÖZLEMÉNYEK Nr. 100/1958. I Vota archiepiscopi in capite növi anni Sollemne est nobis in iimine novi anni eos elapsi anni eventus paucis verbis resumere, qui digni sane sunt, ut memoriae posteritatis tradantur. Praeterea libet ea proponere média, quae salutem gregis curae nostrae concrediti efficaciter promo­vere videntur. Tali sub respectu cum gaudio referre festino in űrbe mea residentiali ecclesiam cathedralem et palatium aeppale, quae inter egregia artis monumenta patriae nostrae numerantur atque decursu annorum in turribus, muris ac tectis notabilia detrimenta acce­perant, partim subsidio a republica accepto, partim tributis fidelium restituta esse atque hodie in novo ornatu fulgere. Item meminisse juvat, ecclesiam paroecialem in Tázlár Alsótelep, cuius lapis primarius ante se­xennium depositus est, mense Octobri benedictam esse post superatas difficultates atque usui fidelium traditam, qui benedictioni ingenti numero interfuere, hymnum Ambrosianum uno ore cantantes, quod Deus, quem coeli capere non possunt, in medio ipsorum habitaculum sibi praeparavit. Officii mei esse duco, fidelibus, qui suos obulos hunc in finem tam large obtulerant, curato pro in­defesso laboré, sacerdotibus pro sacris litatis, ob­latoribus etiam in regnis exteris, heic grates referre ea cum ferventi precatione, ut miserens Salvator pro oblationibus cunctis centies retribuat. Quod. vero spirituálém fidelium curam attinet, adnotasse juvat, in urbe mea residentiali anni la­bentis mense Decembri per integram hebdomadem missiones populares esse celebratas, quibus fideles sat notabili numere interfuisse vidimus. Faxit Deus, ut verbi divini semen tam diligenter dispersum in cordibus fidelium alte radices figat et rore gratiae coelestis in pectora large descendente, uberes fruc­tus maturet in futurum. Perpensis incrementis spiritualibus, quae sac­rarum missionum et devotionum triduanarum nexu exuberare solent in cordibus fidelium, paterne hor­tamur sacrorum curiones, ut decursu anni labentis, centesimi, ex quo admirabilis Virgo in specu La­purdensi apparuit, missiones populares ac devotio­nes triduanas instituere minimé cunctentur. Nunc demum paucis meminisse juvat trigesimi anni, ex quo divina Providentia ita disponente mu­nus angelicis humeris formidandum, dignitatem sci­licet episcopalem suscepimus. Anno labenti, trige­simo nempe anno susceptae hujus dignitatis, duas praesertim res inculcare intendő, quarum exercitio spero fore, ut vita spirituális fidelium haud medi­ocre incrementum accipiat. / Primo loco venlt rosarii Marialis frequens ac devota recitatio per totius anni decursum, praeser­tim vero mense Octobri, quem precandi modum beata Virgo in suis apparitionibus benigno nutu iterata vice approbavit. In votis omnino habeo, ut dilectam hanc precandi formulám non solum in ecclesiis, sed etiam in sanctuario familiae exercea­tis, quo vitae familiaris tot malis labefactatae integ­ritás iterum restituatur. Laudabilis enim semper con­suetudo fűit, in trepidis rebus ad Mariam confugere et in materna eius bonitate conquiescere. Revera primaevae labis expers Virgo magna apud Filium potestate gaudet, Ipsique jucundum sane est fideles, suam flagitantes opem, juvare et consolari. Optamus praeterea cantum religiosum popu­larem, lingua vulgari conceptum exerceri, cuius usum congruentem etiam Sua Sanctitas Pius PP. XII. in suis Encyclicis (Musicae Sacrae) nuper editis enixe commendavit. Eiusmodi enim cantus „in sacris non sollemniter celebratis mirum in modum iuvare pos­sunt, ut christifideles Sancto Sacrificio non tantum ut muti et quasi inertes spectatores assistant, sed sacram actionem mente et voce comitantes suam pietatem cum sacerdotis precibus conjungant". Quare valde hortamur omnes, qui in cura animarum insu­dant, ut cantum huiusmodi popularem, qui sua innata vi trahit fideles in ecclesiam, omni cura fovere ac promovere meminerint. Pergratum mihi facient omnes animarum pas­tores, qui anno trigesimo ordinationis meae episco­palis devotam rosarii Marialis precationem, necnon cantus popularis usum indefesso laboré promovere studebunt. Quibus praemissis enixe oro cunctos sacerdo­tes et fideles meos, ut pro me benignum Salvato­rem quotidie precari ne omittant. Invicem promitto me pro ipsis quotidie oraturum, ut clemens Salvator noster ipsos suaque bene qoepta sua divina gratia prosequatur. Insuper primo anni nascentis die cunctis fausta quaeque ominans, amanter tribuo praesuleam benedictionem. Colocae, die 1 Januarii 1958. 204/1958. sz. Böjti fegyelem. A tavaly 252/1957. sz. a. (Circ. 1957. pg. 3.) közölt böjti fegyelem az 1958-as évre is érvényes azzal a változással, hogy a szigorú böjti napok kö­zül Nagyboldogasszony vigiliáján megszűnt a böjt és helyette Szeplőtelen Fogantatás ünnepe előtti napon, december 7-én, van a szigorú böjti nap, amint azt 2á64/57. sz. a. (Circ. 1957. pg. 21.), il­letve 3672/57. sz. a. (Circ. 1957. pg. 33.) közöl­tem. Tekintettel azonban arra, hogy ebben az év­ben ez a nap vasárnapra esik, folyó évben nincs

Next

/
Oldalképek
Tartalom