Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1949

Index

— 39 — 1949. XIII. Nr. 7185. Instructio de ministro missae. Sacra Congregatio de disciplina sacra­mentorum die 1. Oct. anni labentis publicavit In&tructionem de apostolicis indullis I. oratorii domestici cum suis extensionibus; II. altaris portatilis; III. iitandi Missam sine ministro et IV. asservandae Ssmae Eucharistiae in privatis sacellis (AAS XXXXI pag. 493—511.) Instructionem hanc Ssmus D. N. Pius Papa XII. die 6. Sept. anni curr. approbare, et Apo­stolica auctoritate munire dignatus est .. . atque mandavit, ut Instructio haec in A. A. S. com­mentario officiali ederetur, ab omnibus sacerdo­tibus et fidelibus latini rítus sedulo et religiose servanda. Instructionis III. partém de usu obligatorio ministri in celebratione Missae sacrificii in sequen­tibus per extensum publico: 1. „. . . . Ob huius, tam augusti Mysterii dignitatem, volumus atque urgemus — quod ceteroquin semper praecepit Mater Ecclesia — ut nullus sacerdos ad alta re accedat, nisi adsit minister, qui ei inserviat eique respondeat, ad normám canonis DCCCXIII." Re enim vera ca­none 813 C. I. C. prohibetur sacerdos Missam litare sine ministro, qui eidem inserviat et re­spondeat. Minister designat fidelium conventum iuxta illud Divi Thomae (Sum. Theol. p. III q. 83 a. 5 ad 12) „(minister) gerit personam totius po­puli catholici": id quoque evincitur ab antiquis­simo Ecclesiae more iuxta quem presbyter sacra Mysteria gerebat cum assistentia diaconorum et aliorum ministrorum et omnis populus respon­debat. Missa celebrata a solo presbytero cum unico ministrante est posterioris temporis. Id patet etiam ab universali et concordi doctrina liturgistarum et moralistarum. Ceterum nonnullae Missae partes (oratio­nes, „confiteor", „orate fratres" cum responsione „suscipiat" ac versiculi non pauci etc.) numero plurali exprimuntur ad ostendendam praesentiam alicuius ministri sacerdoti assistentis. Praeterea maximé convenit, ut sacerdos in celebratione habeat cooperationem seu suffragium unius de­servientis, qui ipsum adiuvet ad quosdam ritus explendos et casu repentinae corporis offensio­nis ei succurrat ac quid sit agendum provideat. Consuetudo celebrandi Missam sine mi­nistro, immo nemine praesente, ortum duxisse videtur in monasteriis. 2. Lex utendi ministro in Missa perpaucas tantummodo patitur exceptiones, quae ab A. A. rei liturgicae et morális peritis uno consilio re­ducuntur ad sequentes casus: a) si viaticum ministrari debeat infirmo et minister desit; b) si urgeat praeceptum audiendi Missam, ut populus eidem satisfacere possit; c) tempore pestilentiae, quando haud facile invenitur qui tale ministerium expleat et secus sacerdos debeat per notabile tempus se absti­nere a celebrando; d) si minister e loco abscedat tempore celebrationis, etiam citra consecrationem et offer­torium: quo casu reverentia sancto Sacrificio debita prosecutionem exigit etiam illo absente. Extra hos casus, pro quibus habetur una­nimis auctorum consensus, huic legi derogatur dumtaxat per apostolicum indultum, praesertim in locis missionum. 3. Est tamen prae oculis habendum : inter carentiam ministri et usum alicuius minus idonei inservientis, alteram hypothesim praeferri debere, dummodo minister huiusmodi saltem capax sit explendi praecipuas caeremonias, uti porrigere ampullas, missale transferre, tintinnabulum agi­tare. 4. Exceptis necessitatis casibus in n. 2. enumeratis, vi citatí can. 813 requiritur praesen­tia ministri in Missae celebratione: rubrica mis­salis praefert, quantum íieri possit, clericum laico, qui est adhibendus, si clericus desit, qui et ipse debet esse masculini sexus : omnes A. A. unani­miter docent esse sub mortali prohibitum mu­lieribus, etiamsi moniales sint, ministrare ad altare. Sapienter igitur Ecclesia prioribus tempori­bus statuerat esse adhibendum qua ministrum in Missa privata clericum prima tonsura insig­natum (S. R. C, Coll. auth. decr., decr. 113. ad VI); et solum temporum decursu, clericis pro tali servitio rarefactis, ex necessitate concessit ut laici adhiberentur praesertim pueri (ibi, decr. 3647, ad VII): qui usus hodie latissime patet. Ad pueros quod attineí, hi debent sedulo institui, ut idonei liánt administri huic pernobili | muneri explendo. 5. Casu necessitatis, deficiente viro, clerico aut laico, rel. canon 813 mulierem admittit ad servitium s. Missae, sub conditione tamen ut „ex longinquo respondeat, nec ullo pacto ad altare accedat". Id etiam valebat iure Decre­talium, ubi legitur „prohibendum quoque est, ut

Next

/
Oldalképek
Tartalom