Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1948
Index
\ — 2 médium quaerere quisque debet, ut juventam cum idoneís adjutoribus congregare et recte instituere valeat. Certum rnodum pro institutions juventutis praescribere superfluum videtur. experientia enim quemque docebit, quo modo et quibus mediis notiones sacrae et profanae in vita quotidiana necessariae et uftiles ipsis tradantur. Experientia docti valde commendamus, ut pastores animarum singulas familias suae paroeciae ad minus semel in anno invisere studeant atque tali modo cum ipsis nexum fiducialem, qui inter pastorem et oves consistere debet, reassumere et confortare adnitantur. Uberem fructum spirituálém sane afférét etiam devotio expiatoria familiarum (családi szentóra) semel in mense observanda, quae apte conjunget síngula familiae membra cum divino Corde Salvatoris et praeter expiationem delictorum ipsis quoque uberes gratiarum fontes patefaciet. In limine növi anni grates dem'um refarre festinamus cunctis fidelibus pro pia munificentia, qua seminario aeppali média ad juniorem clerum educandum necessaria tam liberaliter suppeditabant. Ipsi clerici una cum suis moderatoribus saepius inter fideles comparuerunt, ut dona ab iisdem oblata colligerent, et quidem cum optímo semper successu. Qui in excursionibus suis cum gaudio experti sunt, populum nostrum fidalem ob amorem et reverentiam erga suos pastores pronum utique esse, instituta ecclesiastica opibus privata sustinere, ut suam gratiam persolvat erga Ecclesiam, e cujus manibus per decursum saeculorum tot ac tanta beneficia ipsis obverierant. Persuasum Nobis est, clerum in cura ani-, marum insudantem etiam in futuro omnem conatum adhihiturum esse, ut suum officium erga fideles cum fervore pastorali adimpleat atqus ita digsum se efficiat, cui fideles in rebus angustis constituto opem ferre semper parati sint. Queis praemissis pauca etiam de re scholari referre debemus. Gradualis scholae sic dictae universalis (általános iskola) evolutio novarum stationum erectionem necessario exigebat. Novae scholae erectae sunt cum approbatione Ministerii Cultus in Borota—Rémi-út, in Csávoly—Józsefháza, et in Soltszentimre—Báróma.jor, Anno elapso universim 59 novae stationes docentum erectae sunt cum approbatione Ministerii atque sic numerus stationum cum approbatione Ministerii erectarum in tota archidioecesi est 476, Sub directione huius ordinariatus aeppalis a communitatibus catholicis 158 novae stationes dooentum erectae sunt, quae tamen approbationam Ministerii Cultus adhuc desiderant. Nova asyla parvulorum erecta sunt in pagis Géderlak et Bácsalmás-Szöllők anno 1946, quae tamen absque dotátione pecuniaria Reipublicae a propria communitate catholica sustentantur. In oppido Bácsbokod convictus honoribus S Josephi dicatus pro alumnis in praediis rusticis habítantibus institütus et usui traditus est. Ut scholarum et asylorum moderatores ordines circulares absque mora acciperent eorumque inviationibus statim satisfacere valerent, novam methodum ordines communicandi introdr.cendam curavimus in eo consistentem, quod crdines rem scholarem respicientes typographia manuali multiplicentur et ad titulatos statim transmittantur. In circularibus vero litteris ordines sollummodo majoris momenti ín futuro communicabuntur. Ordinariatus hic aeppalis autonomiam, quae pro scholis sub eius directione existentibus per § 8. articuli 6. legis 1935 latae statuta est, decursu anni elapsi ubique introduxit et valore praeditam esse curavit. Quem in finem multum contulerunt inviationes istae, quas pro exsequenda lege Ministerium Cultus iterata vice publicavit. Omnem conatum adhibemus, u'f etiam pro asylis parvulcrum autonómia a lege status concessa plénum valorem accipiat et quoad omnia puncta in usum deducetur. Ad inspiciendas scholas mandatum acceperunt inspectores districtuaíks, qui anno elapso scholas ipsis subiectas ubique visitare potuerunt et revera visitarunt. Introductione scholarum universalium (általános iskola) necessarium sane evasit, ut novi directores iisdem praeficerentur. Directores istarum scholarum universalium praeter jura, qüae adusque possidebant, novas ampliatás facultates acceperunt, ut suum officium rite obire queant. Ordines normales (Rendszabályok) pro scholis posthac edéhdae rem insitutionis et educationis in manu directoris deponere intendunt, qua dispositione jura Sedis scholaris (iskolaszék) adusque vigentia e medio tollentur. Non obstante defectu librorum scholarium et inopia pecuniae, imo agressiones injuriosas absque querela perferendo, docentes et magistrae anno elapso in scholis nostris laudabiliter operabantur, iis pr'oinde ex imo corda gratss referimus, exoptantes, ut semen ab iis dispersum in favorem Ecclesiae et Reipublicae fructum copiosum affe'rat. Merninisse juvat, Nos mense elapso favore divinae Bonitatis sexagesimum natalem obire potuisse. Occasione ista Nos a confratribus simul et fidelibus multas litteras accepimus, quibus fidelitatem et amorem filialem erga Nos verbo et opere attestantur. Paterno cordis affectu grates referimus cunctis, qui Nostri memores signa suae dileclionis dederunt, et pro Nobis fervidas preces fuderunt, Nos Nostraque negotia divinae Bor.itati ccmmendantes, Cor pro corde, amorem pro amore rependere parati et Nos, omnes, qui Nostram tenuitatem caritate prosequuntur,- infinitae misericordiae Salvatoris offerimus, cuius Cor pro nobis anxia semper palpitat caritate. Respicientes anni elapsi eventus, agamus gratias providentiae Divinae, quod Nos incolumes servavit, nobis spatium emendationis ac poenitentiae dedit, studeamusque in amore Dei nihil malórum formidantes persistere, Ipsum nobis expiatione delictorum propitium reddere et pro salute Ecclesiae, imo totius humani generis quotidie ferventer deprecari. Uberes gratias fratribus ac fidelibus in decursu labentis anni adprecantes, benedictionem episcopalem cunctis amanter in Domino impertimus. Coloczae, die 1 Januarii 1948.