Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1947
Index
— 2 — t Jus vero istud Ecclesiae, scholas scilicet instituta educationis erigendi, usque ad novissimum tempus nemo in dubium vocavit, imo scholas sub directione Ecclesiae consíitutas, sive religiosorum ordinum, sive religiosarum congregationum, praeter parentes catholicos etiam acatholici libenter frequentahant. Scholas autem catholicas, fini suo, tum quoad educationem, tum quoad institutíonem egregie respondísse, experientia luculenter testatur. E scholis catholicis prodierunt tot ac tanti víri, scientia et morum probitate praeclari, artifices, scriptores profani et ecclesíastici, professores, juris periti, Rei publicae administri, sacerdotes, episcopi, religiosi ac religiosae, magistri scholarum et alii innomínati quam plurimi, quorum memóriám grato animo servat postarítas, utpote talium, qui patriae civibus innumerabilia pra esti tere beneficia. Licet splendida haec merita in dubium vocari nequeant, ultimis hisce decenniis observare tamen potuimus conatus ex parte fautorum omnipotentíae status, eo cum fine, ut scholarum catholicarum régimén jurisdictioni Ecclesiae subtrahatur et unice ditioni Rei publicae subjiciatur. Quos conatus, proh dolor, diebus quoque nostris, quando libertás publica et personalis pre potius profertur, quam opere probatur, persaep^ observamus ex parte eorum, qui dicunt, ad status moderni officia et jura unice pertinere publicam juventutis institutionem dirigere, seclusis omnibus, qui adusque in educatione juventutis partes habébant. Huius theoriae asseclae, cives regni in quaestione hac ad partes suas trahere conantes, anno elapso, partim in diariis et foliis psriodicis, partim in conciliis publícis non una vice impstum fecerunt contra scholas catholicas, minimé quidem docendi methodum in íis aggredi:ntes, quippe quae supremam laudem meretur, sed argumenta colligentes in serie professorum aut discipulorum, ac si essent Reipublicae nostrae inimici et. in eius destructionem et interitum conspirarent. Quae quidem crimína minimé probavit eventus. Sub praetextu tamen talium criminum, quae utilia utique média agnoscunt.ur, ut iis adhibitis personae, ut aiunt. perniciosae, e societate eliminentur, iterum atque iterum inculcant, opinionem quasi publicam hanc esse affirmantes, ut scholae cunctae statui tradantur, doctrina religionis e serie disciplinarum deleatur et librorum scholasticorum editio unics statui adjudícetur. Talia igitur circa scholas suas expertus populus Christianus, avitae fidei t.enax ac bene memor meritorum, quae scholis catholicis in educanda juventute jure optimo adscribenda censentur, tamquam acies bene ordinata per totum regnum assurrexit, et quasi uno ore conclamavit, se velle,. imo etiam exigere, ut scholae elementares et mediae, quas adusque Ecclesia moderabatur, etiam in posterum sub ditione ejusdem relinquantur, doctrina religionis ulterius quoque tradatur in cunctis scholis, libros denique scholasticos edendí facultas in posterum quoque apud Ecclesiam relinquatur. Quem in finem ín civitate quoque nostra aeppali conventus parentum cathoiicorum celebratus est mense Maio anni elapsi, in quo princeps primas Hungáriáé sermonem habuit ad fideles e civitate et pagis vícínis coádunatos, quorum numerus in aula collegii patrum Soc. Jesu, juxta aestimationem moderatam duodecim millia effecit, inter quos praeter multitudinem fidelium etiam numerosí acatholici inveniebantur. Conventus ille publice et sollemniter protestatus est contra conatum, ut scholae jurisdictioni Ecclesiae subtrahantur et, praeter alia decreta utilia, postulavit, ut doctrina religionis in scholis elementaribus et mediis tamquam disciplina obligatoría in posterum quoque tradatur. In tuenda re scholarum catholicarum praesertim foedus parentum cathoiicorum, diversis in locis bene jam organisatum, praeterea collegia repraesentantium communitatum catholicarum egregias partes habebant, quae per totum regnum iterum atque iterum supplices líbellos ad praesidem ministrqrum direxerant, postulantes, ut jura Ecclesiae circa régimén scholarum per statum integra ac illaesa serventur. Anno elapso communitates cat.holicae, quá scholarum patronae, in archidioecesi nostra universim 15 novas scholas elementares erigebarit, e quibus ministerii cultus approbationem retulerunt sequentes: Akasztó-Ökördi-puszta, Bácsalmás-Juliskaháza, Bácsborsód-Veszettkút, BátyaOroszpuszta, Császártöltés-Középcsala, Dunapataj-Örjeg, Dusnok-Borsoshát-Izsákpuszta. Harta, Harta-Dunatetétlen, Harta-Érsekszentkirály, Kisszállás-Tompamajor, Uszód-Ujmajor. Item anno elapso 210 novae stationes docentum ín archidioecesi erectae sunt, e quibus 33 approbationem mínisterialem acceperunt. Scholarum novaruin erectionem et novarum stationum crganisaticnem partim augmentum numeri scholarium necessariam fecit, pariim id exigebat, quod scholae sic dict^e universalis intrcductione, quae utique plures classes habét, numerus docentum necessario augeri debuit. Iis in locis, ubi lingua illyrica adhuc in usu est, status decem novas scholas erigi curavit, in alíis vero duobus locis scholas universales introduxit, relictis ibidem caeteris scholis catholicis, Neoerectae autem scholae omnes characterem scholarum status habent. Harum erectionem im-, pedíre non fűit possibile, licet Nos et alii competentes conatum sufficientem adhibuerint et scholae catholicae ibidem existentes fini suo optíme responderint. Praeter scholas catholicas etiam contra uniones et associaiiones catholicas, item contra citculos catholicos impetus generális directus est e parte certarum quarundam factionum, quae omnem bene ordínatam uníonem timent, recte opinantes, se suis ideis apud sodales talium unionum nullum effectum consecuturos. Harum certe factionum operae adscribendum videtur, quod anno praeterito e ministerio rerum internarum generális ordinatio prodíit, quae multarum unionum religiosarum suppressionem edixit. Populus fidelis cum indignatione percepit isitam ordinatíonem iniuriosam. Merítő- quidemt nam uniones religiosae, uti ex earum regulis elucet,