Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1943
Index
— 66 — 4 Ordinario exhibenda: deinde virtus castitatis, ad quam servandam prohibentur a necessitudine mulierum et consuetudo vitae communis suadetur. (127—128, 132—134.) 6. Speciali lege clerici arcentur a nuptiis, quae lex sic dicta coelibatus decurrente história sese evolvit et variis causis fulcitur, et non aeque minoristas cum maioristis obligát, et quandoque lex tam gravis cessare potest. Qui vero illegitime transgrediuntur legem coelibatus, poenas ecclesiasticas non leves subeunt, a quibus difficulter dispensantur per Sanctam Sedem, in mortis periculo etiam per simplicem sacerdotem. (132, 987, 1114, 2388.) 7. Quaedam occupationes et delectationes a statu clericali partim sunt indecorae, partim alienae: negotiationem vero exercere prohibentur. (137-142.) 8. Officium ecclesiasticum per provisionem canonicam tantum obtineri potest, quae provisio tria elementa comprehendit et varias formás habere potest et requirit nonnulla adimplenda ex parte promovendi, ex parte officii, denique ex parte ipsius actus provisionis. 9. Beneficia ecclesiastica a competente auctoritate certis conditionibus adimpletis eriguntur et conferuntur. 10. Mens Codicis juri patronatus minimé favet, attamen existentia jura et onera patronalia retinet et apte determinat. In Hungaria jus patronatus exsistit et regium (supremum et universale) et privatum. (cf. Sipos 799 sqq) 11. Potestas ecclesiastica vei est ordinaria vei delegata: exercitium ejus certis normis regulatur, in diversis circumstantiis cessat et suppletur ab ecclesia. (196—210.) 12. Parochi in concursu generáli probati ab Ordinario constituuntur et certis juribus obligationibusque evadunt obnoxii. 13. Parochiae cura etiam a vicariis parochialibus exercetur. 14. Matrimonium consideratur ut officium naturae et ut sacramentum, super quod jurisdictionem Ecclesia habét exclusivam, etsi status quoque suas partes exerceat. Omnino injuriosum est matrimonia civiliter tantum contrahere. 15. Sponsi ante matrimonium examen generale et speciale subire tenentur ac urgentur ad ascetice se praeparandum. (1019, 1020, 1033, 1065, 1066.) 16. Ante matrimonii celebrationem tres publicationes fieri debent. 17. Impedimenta sunt juris divini et humani, impedientia et irritantia matrimonium, publica et occulta, certa et dubia, gradus minoris et maioris, a quibus subversante aliqua causa justa et rationabili dispensatur. (Causae enumerandae.) 18. Ab impedimentis dispensat Romanus Pontifex, sed et Ordinarii, parochi, sacerdotes vocati (1098 cn) habent pro foro externo facultatem a jure datam nonnullis in casibus. 19. Matrimonia mixtae religionis et disparis cultus hominum severissimis praescriptionibus regulantur (1060-64, 1070—71.) 20. Inhabiles sunt ad matrimonium valide contrahendum, qui debitam aetatem non habent, vei qui inepti sunt ad copulam de se aptam ad generandam prolem perficiendam. 21. Impediuntur a matrimonio valido illi, qui matrimonium jam valide contraxerunt vei peccatum adulterii qualificatum inter se commiserunt. 22. Impedimentum consanguinitatis, affinitatis et publicae honestatis invalidum reddit 1 matrimonium. 23. Votum simplex, cognatio legális, cognatio spirituális, ordo major et votum sollemne diversimode afficiunt matrimonium. Etiam raptus dirimit matrimonium. 24. Consensus ad matrimonium contrahendum absolute et insupplebiliter necessarius est, qui ex parte intellectus per amentiam, per defectum discreti animi et per errorem vitiari potest. 25. Ex parte voluntatis deficit consensus i matrimonialis per' simulationem totalem vei partialem et per vim metumque. 26. Matrimonium contrahendum est inter praesentes per verba nulla conditione interjecta. (1088—1094.) 27. Coram parocho vei ejus delegato et coram duobus testibus contrahitur valide matrimonium. 28. Ad formám matrimonii substantialem servandam tenentur omnes catholici, nonnulli vero baptizati ab ea eximuntur; imo in mortis periculo et etiam extra mortis periculum quandoque sine forma substantiali valide et licité contrahitur matrimonium. (1098 — 99.) 29. Matrimonium accidentalem formám quoque habét, qua peracta matrimonium statim matriculandum est, excepto matrimonio conscientiae, de quo aliae regulae observantur. Tempus et locus matrimonii lege determinantur. 30. Matrimonium est indissolubile; certa tamen matrimonia vei per dispensationem Papae et votum sollemne, vei per privilégium Paulinum et fidei solvuntur. A toro, mensa et habitatione possibilis est separatio vei perpetua vei temporanea. 31. Matrimonia invalida vei simplici convalidatione, vei sanatione in radice reparantur. 32. De potestate confessarii in casibus gravioribus: in irregularitatibus (990), in reconciliatione alicujus apostatae ab ordine in periculo mortis (Sipos p. 130 ed. IV.), in absolvendis censuris (2254, 2290.), in casibus urgentioribus extra mortis periculum (2252.), in periculo mortis (882.) in impedimentis matrimonialibus (1043-45.) b) Tételek az Egyházi Közigazgatástanból: 1. A plébániai iroda berendezése. Az irattár. A hivatalos iratok szerkesztése és kibocsátása. 2. A plébániai hivatalos könyvek jegyzéke; ezek vezetése és a bejegyzések módosítása. 3. Teendők a vallásváltoztatás körül egyházi és államjogi szempontból. A gyermekek vallása. A felekezeten kívüliek jogi helyzete. A rítus változtatás. 4. A vegyesvallásu házasságok megkötése. 5. A törvényesítés. 6. A holttányilvánítás.