Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1941

Index

1941. ÉVI FŐEGYHÁZMEGYEI HIVATALOS KÖZLEMÉNYEK. t. szám. Nr. 169. Vota archi­pracsu'is in capite novi anni. Dei miseratione iterum íerminavimus an­num, cuius decursu tum prosperos ac fausíos, lum tristes et lamentabiles eventus experíi su­mus, prout rerum ac temporum adiuncta id securri ferebant. Pro donis tam naturae, quam gratiae clementer nobis collatis laudes diximus divinae Bonilali, quando in fine anni in eccle­siis congregati devotioni gratiarum actoriae interfuimus atque inter lacrimas et suspiria valediximus anno, qui in serie annorum, elap­sus cum esset, ceu exiguum temporis momen­tum computatur. Ibidem rccordali quoquc sumus tentatio­num, Iribulalionum ac dolorum, quae defluxu anni nobis acciderant, bene perspicientcs, eadcm ex decreto divinae Justitiae pali nos debuisse, uf semitas peccatorum deserentes ad saniora consilia rediremus. Anno praeterito obire Nobis licuit anni­versarium trigesimum quintum susceptae digni­tatis episcopalis, quam ex inscrutabili consilio divino per septem jam luslra portantes vere cum fletu graies referimus divino Salvatori, quod Nos, indignos et exiguos servos suos ad apicem huius dignitatis evexerat et Nostra exigua opera utebatur, ut gregem curae Nostrae pastorali concreditum inter discrimina et cala­mitates huius saeculi ad aeterna tabernacula perduceret. Cunctis, qui ista occasione fausta quaeque Nobis adprecabantur, grates reddimus enixe eosdem rogantes, ut Nos in isto gravi munere explendo ferventi oratione proseque­rentur. Fideles multarum parochiarum, prout e relationibus parochorum Nobis innoluit, se­dulo adlaborabant, ut diversis occasionibus festorum, exercitiorum et devotionum triduana­rum peccata sua deflerent et sacramentis mu­niti vitám ducerent talem, qualem divinus Sal­vator ab omnibus iusle exigit, qui gloriae suae participes esse cupiunt in regno coelesti. Societates iuvenum agricolarum in multis parochiis sunt erectae, ut iuvenes ibidem edu­candi suae vocationis memores, tamquam ope­rarii et agricolae rei publicae membra utilia evaderent eiusque futuram salutem sedulo pro­moverent. Ab iis revera expectamus renovatio­nem vitae familiaris ac domesticae, quae ullimis hisce decenniis crebris divortiis necnon dete­stabili prolis imminutione in nostra patria ­proh dolor — valde labefactata est, licet fir­missimum rei publicae fundamentum e iudicio omnium constituat. Catechetae et ludimagistri quoque sedulo operám navabanl, ut pubem scholaslicam — prae* ter elementa scieniiae profanae — in tenera iam aetate iis vitae regulis imbuerenf, quibus innixi tuto incedere valerent in vitae semitis, aeternam­que salutem exantlatis vitae laboribus certe assequerenlur. Communitates catholicae, in quarum pa­rochiis ultimo decennio novas ecclesias erexi­mus, omnem solliciludinem et curam adhibebant, ut aedes sacras niiide exornarent et decenti supellectili sacra instruerent. Ecclesiae parochi­ales in FOKTŐ et DUNASZENTBENEDEK cura parochorum et munificentia fidelium picturis sacris exornatae sunt, quae apte inserviunt, uf fidelium mentes — prout decet artem sacram — ad conlemplanda divina mysteria erigerent. Ex imis demum praecordiis grates agere debemus divinae Misericordiae, quod anno praeterito belli calamitates, licet in imperiis et regnis circa nos seditiones et bella exarsissent, a nostra patria adusque removere et — non obstante inundatione aquarum — fructus terrae sufficienti mensura ad alendos incolas et vici­nos tribuere dignata est. In capite demum nascentis anni, dum istos eventus mente revolvimus, humili corde prece­mur divinam Clementiam, ut nos labenti quo­que anno sua gratia et benediclione prosequa­tur, neve permittat, ut viam rectam deserentes in laqueos peccatorum incidamus. Quod ut fauste eveniat, commendamus omnes coinministros et fideles divinae Miseri­cordiae atque omnibus benedictionem praesu­leam amanter impertimus. Venerabili et honorabili clero curato pro anno currenti sequentia proponuntur themata theologica elucubranda: Sem estri 1. 1. Az újszövetségi szentírástudományból. Földi baj és szenvedés az Evangélium világában. (A szenvedés örök problémája mel­lett mindenekelőtt arra kell rámutatni, vájjon a béketűrés hirdetésével, az alázatosság és elné­zés tanításával, a szenvedés érdemszerző vol­tának hangoztatásával nem lett-e az élet taga­dásának vallásává a kereszténység? A derűs, egészséges, erőtől duzzadó szép élet elképzel­Nr. 224. Themata proponuntur theologica pro clero curato.

Next

/
Oldalképek
Tartalom