Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1939

Index

1939. ÉVI FŐEGYHÁZMEGYEI HIVATALOS KOZLEMENYEK. 9. szám. Nr. 1757. Litlerae Summi Pon­tificis ad populorum concordiam con­ciliandam. Litíeras Ssmi Domini Nostri Pii Papae XII. cd Emmum Cardinalcm a secretis stalus directas, quibus mandat, ut ad concordiam populorum conciliandam pucrorum supplica­tiones inducantur, per extensum hlsce com­munico, ut peterna vota atque hortamenta iis­dem contenta modo, qui pro diversitate locorum aptior videtur, ad effectum deducantur. Pius PP. XII. Dilecte Fili Nosíer Salutem et Apostolicam Benedictionem. Quandoquidem in gubernanda Catholica Ecclesia tam prope Nobis assides, nosti pro­fecto quam vehementer Nos exoptemus a Deoque contendamus ut, rebus animisque iustitia caritateque composiíis, christiana pax in populis ac gentibus omnibus, anxiis in praesens ac trepidis, tuta tandem aliquando ac secura stabi­liatur. Ad pulcherrimum enim eiusmodi Dei munus assequendum, vixdum Supremi Pontifi­catus apicem atligimus, non modo omnes, quotquot in Christo habemus ubique terrarum filios paterno sumus adhortati animo, sed Nationes etiam universas earumque moderato­res; quam quidem invitationem hortationemque sollemni Paschatis die iteravimus, cum in Petriana Basilica, innumerabili multitudine stipati, pontificali ritu divina litavimus hostia, concordiam omnibus tranquillitatemque a Christo Domino, mortis victore ac caelesíium largitore munerum, implorantes. In praesens vero, dum mensis Maius adventat, quo mense Christifideles peculiares preces Deiparae Virgini admovere assolent, vehementer cupimus uf hac potissimum de causa in singulis Dioecesibus in singulisque paroeciis impensissimae supplicationes adhibe­antur. At eos praesertim ac nominatim ad sacram eiusmodi precum contentionem compella­mus quos ut Divinus Redemptor, ita Nos, qui eius in terris personam gerimus, teneriore animo dulcissimaque caritate complectimur ; eos scili­cet qui in primo aetatis flore innocentia nitent, suavirate et gratia. Ad Magnae Dei Parentis aram patres matresque tamilias filios suos, vei tenellulos cotidiano pioque more conducant ; eosque una cum viridarii sui agrorumque floribus unaque cum sua ac puellorum prece, Beatae Virgini offerant. Ac quomodo poterit caelestis Mater tot supplicantium vocibus renuere, qui pacem civibus, populis ac gentibus impetrent ? Quomodo poterit, si cum caelorum angelis nostri concinant pueruli precantes, qui veluti huius mundi angeli vocari queunt ? In­numeris videlicet exorata precibus Deipara Virgo Maria eam, quae modo omnes commovet, causam in suam tutelam accipiet; ac Divinum Filium suum, tot tantisque sceleribus offensum, benigna propitians, ab eodem christianam animis requietem fraternamque populis concor­diam, sedatis rerum fluctibus, implorabit. Ac ipsémét Christus Dominus, qui dum in terris agebat, singulari prorsus amoris affectu inson­tem diligebat aetatem; quique apostolos a suo ipsius amplexu puerulos arcentes increpabat dicens : „sinite parvulos venire ad me ... talium est enim Regnum Dei" ; ipsémét, inquimus, Christus Dominus quasnam poterit facilius admitlere preces, quam puerorum, qui candidas innocentesque manus ad eum ad eiusque Ma­trem supplices atlollant? Quandoquidem igitur, ut Decessoris Nostri immortalis memoriae Leonis Magni verbis utamur, „amat Christus infantiam, quam Drimum et animo suscepit et corpore ; amat Christus infantiam, humilitatis magistram, innocentiae regulám, mansuetudinis formám"; si ubique gentium in urbibus, in oppidis, ac vei in remotioribus viculis, ubi­cumque Evangelii lux affulsit, ad sacras aedes per proximum mensem puerorum multitudo deprecatura accedet, fore sperandum confidimus ut meliora tempóra, mutuis restinctis simulta­tibus ac tranquillatis rebus animisque, populo­rum consortioni, auspice Deipara Virgine, arrideant. Quapropter tibi, Dilecte Fili Noster, per has litteras mandamus ut, quo aptiore duxeris modo, paterna haec vota atque hortamenta Nostra omnibus nota reddas, ita quidem ut eadem — sacris Pastoribus suasoribus ac ducibus — ad effectum feliciter deducantur. Interea vero suavissima spe freti, atque animo iam praecipientes fructus, quos ex hac puerilium precum quasi sacra contenrione ori­turos confidimus, cum tibi, Dilecte Fili Noster, tum iis singulis universis filiolis Nostris, sane carissimis, qui ullro libenterque hortationi huic Nostrae respondebunt, caelestium munerum auspicem paternaeque benevolentiae Nostrae testem, Apostolicam Benedictionem aman­tissime in Domino dilargimur. Dátum Romae, apud Sanctum Petrum, die XX. mensis Április, anno MDCCCCXXXIX, Pontificatus Nostri primo. PIUS PP. XII.

Next

/
Oldalképek
Tartalom