Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1939

Index

— 11 — gett. KATH. pU^aiA-iinvwAL V. Ut solis radii tempore vernali mire reful­gentes caelum densis nubibus obductum — tetra caligine repenle discussa — clare illumi­nant, ila notitia horis vespertinis hodie coram Sanctissimo nobis nuntiata lucium Nostrum atque Ecclesiae illico abstulit. Prout enim Venerabiles Fratres et Filii dilectissimi et vos certe nostis, immensa boni­tas Dei miserentis non reliquit nos diu orpha­nos, sed per auxilium Spiritus Sancti a Patri­bus purpuratis die 2-a Mártii anni currentis novus Pontifex Maximus et in terris Christi Vicarius in persona Eminentissimi Domini Cardinalis Eugenii Pacelli electus est, qui t. D vocari decrevit et ,'primam benedictionem urbi et orbi impertitus est. Ecclesia viduata nóvum ita caput, grex immensus Salvatoris per orbem diffusus fer­vidum pastorem, familia Christi nóvum patrem ex corde dilectum, navis Petri fluctibus iactata nóvum ducem et firmum rectorem, gentes chri­stianae ab impiis in mundo vexatae nóvum robur ita nanciscuntur et dulci iubilo per or­bem gaudentes imas Deo Omnipotenti gratias referunt. Dotes enim, quae nóvum nostrum Sum­mum Pontificem mirifice ornant, corda nostra merito erigunt, fiducia eadem implentes fore, ut Ecclesia Christi divina favente gratia ipsius opere — sedatis procellis — nova incrementa ubique capiat. Novus Christi Vicarius, tamquam verus Eius Apostolus magnam mundi partém per­lustravit, gentes. móres, miserias humanas cognovit, acerrimo ment/s acumine omnia perspexit, talisque noscitur, qui errantes ad lumen veritatis reducere possit. Sanctissimus Páter magna cordis caritate semper enituH, qui corde paterno omnes am­plectitur, caritatem suam e corde divino inde­fesse hausit et amore animarum flagrans omnes et omnia divino Pastori adiungere cupit. Nóvum Caput Ecclesiae firmum funda­mentum, lapis angularis atque distributor thesaurorum domus Dei et Christi noscitur, qui nobis omnibus portás caeli aperire, omnes­que fideles divitiis caeli ditare satagit. Iure ergo mundus christianus ubique lae­tatur, gratiasque Deo Palri Omnipotenti cor­dicilus offert. In hoc tamen communi iubilo speciali Hungáriám, Regnum Marianum, gentemque hungaram gaudio laetari non tantum permissum, sed et necesse est. In electo enim Sanctissimo Patre Pio XII. illum veneramur, quem anno elapso in Congressu Eucharistico tamquam Legatum Vicarii Christi in patria nostra reci­pere, honorare atque admirari nobis conces­sum est. Cum igitur intimo ex corde Deo Patri pro immensa Eius bonitate gralias agimus, pro salute Sanctissimi Patris atque regimine diuturno et felici eius fervidis precibus Deum exoremus, ut eodem duce Ipsi semper servire possimus atque pede inoffenso ad beatam pátriám transire queamus. Omnes sacrorum curiones hisce provoca­mus, ut fideles suos de felici Summi Pontificis electione proxima Dominica certiores reddant, sacrum solemne pro Eo decantent, Te Deum celebrent, ad ea Magistratus, corporationesque omnes catholicas invitare velint, in signum communis laetitiae campanas per quadrantem post sacrum solemne pulsari faciant, ab hac die vero in Canone Missae nomen Pii Papae XII. inserant. Dátum Coloczae, die 2. Mártii 1959. f Julius m. p archiepiscopus.

Next

/
Oldalképek
Tartalom