Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1937

- 29 ­1937. É V I FŐEGYHÁZMEGYEI HIVATALOS KÖZLEMÉNYEK 9. szám. Nr. 4408. Lillerae invitatoriae Card. Pri­mafis el Epp Namurcen­sis ad Congr. Euchar. Internalio­nalem. Litteras Card. Primatis Hungáriáé necnon Eppi Namurcensis praesidis comiíaíus perma­nentis Congressuum Eucharisticorum Intema­tionalium ad me directas verbolenus per ex­lensum hisce communico, siquidem ea omnia contineant, quae observanda sunf, ut Annus Sancius digne ac fructuose celebretur. Nihiique iisdem addendum censeo praeter instantem ven. Cleri archidioecesis meae admonilionem, ut omne studium ad eas percurrendas conferat, quae autem in iis commendantur cum omni solliciludine ad effectum perducere satagaf. * Excellentissime ac Reverendissime Do­mine ! Propensissima Suae Sanclitaíis in Hun­gáriám benevolenlia, qua XXXIV. Euchari­sticum Congressutn Internaíionalem diebus 25—29. Maii a. 1938. Budapestini ceiebrandum esse decreveraf: incredibili nos laetitia el consolatione replevif, lum quia diebus istis hospitio recipiemus Iustitiam, Veritatem et Vitám, Christum aio Eucharisticum, qui multi­plicibus cerle benedictionibus benedicet nobis, sicut olim propter foederis arcam, quae suam continebat figurám, hospitio receptam, bene­dixerat Obededom, tum quia eodem anno, quamvis ab Eucharistico Congressu indepen­denter, concelebrabimus et novies saeculare iubileum glorificationis S. Stephani Protoregis et Apostoli nostri, cui Hungaria catholicam fidem, culturam christianam, regnum Marianum ipsamque vitám debet. Superabundantes igitur gaudio laetitiam exultamus quia proximo mense Maio dies sanctificati illucescent nobis. Unde fraterno corde omnes, quotquot sunt, nationes appel­lamus: Venite in Urbem nostram et nobiscum coniuncti adorate Dominum, ut per Christum Eucharisticum descendat lux magna super ter­ram: Iustitiam dico, Veritatem et Vitám; et sicut olim in Ipsius ingressu conturbabantur simulacra Aegypti, ita moderna quoque nunc evertantur et prosternantur idola, coram qui­bus tol milia hominum curvant imaginem Dei: animam suam. Quoniam autem impiorum hominum opera generale ubique terrarum bellum contra Deum, Christi Ecclesiam nostramque sanctam religio­nem movetur: eidem per hunc Eucharisticum Congressum Internationalem in toto terrarum orbe molio quaedam generális opponenda vi­detur adorationis et expiationis Dei, fidelitatis in Ecclesiam Christi nostramque sanctam reli­gionem, ne ceteris quoque nationibus christia­nis eveniat, quod quibusdam accidisse dole­mus, quae videlicet crudeli bello intesíino exer­centur ac veluti dilacerantur, quia multorum in ipsis civium refriguit caritas, sinistrumque iam ódium animos occupat, quod tandem in immane fratricidium degenerat. Nos quidem in Hungaria Congressui in­tegrum annum eucharisticum praemittemus, quo perdurante sacris concionibus variisque functio­nibus eucharisticis, maximé vero frequenti pec­catorum confessione et sancta communione fideles ita praeparabuntur, ut in statum gratiae restituti in eove firmati condigne Congressui iníeresse, vei saltem omnibus catholicis fratri­bus cum Congressu orantibus associari valeant. Communem vero et veluti generalem totius Ecclesiae christianarumque nationum orationem et expiationem Christus Eucharisticus, qui sub sacris speciebus in ecclesiis catholicis ubique praesens latitat, certe non despiciet. Quae qui­dem communis oratio et expiatio, quae ad thronum Dei odor bonus ascendet, optatam christianis populis pacem vitamque domesticam simul et civicam principiis catholicis innixam Eucharistia operante revocabunt. Et si Christus cuidam animae merito conquerebatur se esse tamquam regem a proprio regno — peccatorum videlicet cordibus — expulsum suique loco latronem pessimum esse electum, nos cum Ecclesia repelere non cessabimus: Dicite in nationibus, quia Dominus regnavit et regnat in Sanctissima Eucharistia omnesque nationes complectitur vinculo caritatis, quae quodam-

Next

/
Oldalképek
Tartalom