Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1936

- 19 ­1936. É V I FŐEGYHÁZMEGYEI HlUATALOS KÖZLEMÉNYEK 7. szám. Nr. 2565. Festum S. Joannis Bosco Conf. ab universa Ecclesia cum officio et missa propria celebrandum a S. Sanct. decernitur. Nr. 2566. Decretum S. Congr. Conc. de piis iide­lium peregri­nationibus ad celebriora Sanctuaria moderandis. S. Congregatio Rituum sequens de S. Joannis Bosco festő edidit decretum: Universo christiano populo summae lae­titiae fűit, quod sacro recurrente decimonono saeculo a salvifica redemptione, supremos cae­litum honores Beato Joanni Bosco Summus Pontifex Pius Papa XI. decreverit. Quo ex tempore non Salesiana Família tantum, sed et quam plurimae dioeceses Eum veluti iuventutis patrem peculiari honore prosecutae sunt. Suc­crescente vero in dies devotione, ut uberiores sanctitatis fructus in fidelium praesertim iuvenum animis efflorescerent, innumerí sacrorum Antis­tites Summum Pontificem Pium Papam XI. hu­millimis et instantibus precibus rogaverunt, ut ad universam extenderetur Ecclesiam cultus tanti viri, de re catholica optime meriti. Sanctitas porro Sua, referente infrascripto Cardinale S. Rituum Congr. Praefecto, in audientia die 25. martii 1936., vota tot S. R. E. Cardinalium, Archi­episcoporum et Episcoporum benigne excipiens, Festum S. Joannis Bosco, tamquam confessoris non pontificis, ab universa Ecclesia, sub ritu duplici minori, cum officio et missa die 31. ja­nuarii celebrandum decrevit, translato ad diem 28. januarii Festő S. Petri Nolasci, confessoris. — Contrariis non obstantibus quibuscumque. — Dátum Romae, ex Secretaria S. Rituum Congr., die 25. Martii 1936. — L. S. — C. Card. Lau­renti, Praefectus. A. Carinci, Secretarius. Inter publicas communesque pietatis chri stianae in catholica Ecclesia significationes, inde a remotissimis temporibus peculiarem locum sibi iure vindicant piae ad celebriora Sanctuaria Deo, beatae Mariae Virgini vei Sanctis dicata, pere­grinationes, ut quae ad poenitentiam agendam, ad fidem profitendam eandemque firmandam, ad gratiarum actionem pro acceptis divinitus bene­ficiis reddendam plurimum conferant. Nil mirum proinde si, auctis hac nostra aetate itinerum facilitate atque commodis, et ipsae piae peregrinationes evaserint frequenti­ores opera praesertim et sollertia plurium coetuum, qui fere omnibus in Nationibus ad eas promo­vendas et moderandas constituti sunt. Nec quempiam latét quas memoravimus itinerum facilitatem et commoditates illud insi­mul effecisse, ut etiam itinera multiplicarentur, quae alium in finem, recreandi scilicet animos, vei visendi urbes, vei studia et artes colendi, aliaque id genus unice vei praecipue susci­perentur. Quae quidem rerum temporumque conditio ipsis piis ad Sanctuaria peregrinationibus non­nulla profecto incommoda parere potest, nisi vis moderatrix ecclesiasticae Auctoritatis, ad quam religionis ac pietatis christianae actus moderari unice spectat, opportunam, et quantum res fert, communem ubique inducat disciplinam. Quapropter haec S. Congregatio Concilii, probante Ssmo D. N. Pio Pp. XI. locorum Ordi­nariis maiidat, ut in memoratis piis peregrinati­onibus parandis et peragendis serventur normae, quae sequuntur: 1. Hae piae peregrinationes characterem vere religiosum semper praeseferant, habeantur et peragantur uti actus ad pietatem christianam pertinentes, atque ab itineribus ob merum solatii finem susceptis probe distinguantur. Quidquid, igitur praefato huic fini pio ac religioso minus congruit, omnino arceatur, eaque omnia vitentur, quibus coniici possit has peregrinationes, religi­onis quidem specie, re autem vera solatii vei oblectamenti causa praecipue fuisse susceptas. 2. Ius pias peiegrinationes promovendi, easque moderandi ad legitimam Auctoritatem ecclesiasticam unice spectat. Nulli igitur coetus, ne iis quidem exceptis, qui ab Institutis religiosis vei ab eorum sodalibus excitentur, constitui pos­sunt, qui non sint ab eadem Auctoritate vei promoti, vei saltem approbati; omnesque ea ratione, eoque ordine ac tempore agant quae sint statuta, praesertim si plures coetus eundem finem prosequantur. 3. Eiusdem Auctoritatis ecclesiasticae cura erit ut quaevis pia peregrinatio paretur et du­catur sub moderatione delectorum virorum ; nec

Next

/
Oldalképek
Tartalom