Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1935

Index

1 — RÓSS. Ki.TM. PLtBÁMI A-H1VATAL BAJA-SZ. ISTVAM. 1935. É V I FŐEGYHÁZMEGYEI HIUATALOS KÖZLEMÉNYEK. 1. szám. Nr. 108. Vola Archi­praesulis in capite novi anni. t Infinita Dei misericordia atque clemeníia protccti pervenimus ad terminum anni praeter­lapsi, cuius praecipuos eventus paucis verbis resumerc iuvat, ur eos recolendo partim grates reteramus pro acceplis beneficiis, partim divi­nain bönitatem imploremus ad onera ferenda et labores suscipiendos, quae nos manent in­stanté anno, cuius prima dies sub auspicio divini Infantis fausta nobis illuxit. Mentione praeprimis dignum est, quod Páter comnunis fidelium paterna erga gregem dominicum benevolentia ductus, divinum Re­demptionis Iubilaeum, quod Romae celebralum est, ad universum catholicum orbem extendit, atque in integrum annum prorogavit. Occasionem igitur nacta plenariae indul­gentiae lucrandae in urbe mea archiepiscopali — praemissa devotione triduana — copiosa fidelium turma me duce quattuor ecclesias visi­tavit devote precando veniam pro poenis, quas peccando contraxerat. Simili modo visitavit ecclesias — praemissis ss. exercitiis — stúdi­ósa iuventus utriusque sexus institutorum Co­locensium, atque magna fidelium multitudo in aliis quoque paroeciis, ut e thesauro meritorum Christi poenarum remissionem obtineret. Dum haec laeto animo revolvimus, insimul optamus, ut memoraíae indulgentiae participes quain plurirni fiant fideles tempore subsequenti, quo occasio lucrandae indulgentiae cunctis per poe­nitentiae sacratnentum expiatis et sacra synaxi refectis copiose offeretur. Neque silentio prae­tereundum putamus sacras, quas vocanf, mis­siones zelo parochorum habitas esse anno elapso in sequentibus paroeciis: Baja ad S. Stephanum, Bocsa, Csdvoly, Dávod, Dunapataj, Dunaszentbenedek, Hercegszánló, Kecel, Nagy­baracska, Nemesnddudvar, Rém, Sükösd, Solt­vadkert, Tompa, Úszód, Vaskút. E relationibus ad officium nostrum exhibitis comperimus per­multos fideles, etiam eos, qui a via salutis peccata cumulando longe discesserant, denuo ad poenitentiae sacramentum accessisse atque sacramento Eucharistiae refectos esse diebus missionum, quando divinus Salvator uberes gratias largiri sólet cunctis, qui contrifo corde ad tribunal poenitentiae accedunt. Rogamus sacrorum curiones, ut animarum saluti, quas Christo lucrifacere successií, eximiam curam pastoralem impendant, ne veniens inimicus hu­mani generis bonum semen e cordibus eradicet, atque zizania superseminet. Sacras instituere missiones eo facilius in futuro erit, quod etiam in nostra archidioecesi unió sacerdotum archidioecesana pro missio­nibus habendis anno praeterito instituta est, eiusque constitutiones approbationem nostram retulerunt. Faxit divinus Salvator, cuius glóriám unió memorata promovere studet, ut laboré et opera missionariorum larga gratiarum pluvia descendat in corda fidelium, qui aerumnis vitae atque curis saecularibus fatigati, haurire ac re­fici cupiunt e fontibus Salvatoris. Fidelium cordibus tali rhodo ad perfectio­nem Christianam dispositis, sperare sane nobis licebit, actionem quoque quam vocaní catholi­cam, felici cum successu suum .opus arduum adire posse. Organismum quoque actionis ca­tholicae in diversas sectiones distributum, com­muni tamen directionis nexu coniunctum anno elapso instituere poluimus cooperantibus no­biscum viris iliustribus tum e clero, tum e fide­libus coadunatis. Diversae actionis catholicae sectiones in paroeciis Jánoshalma, Öregcsertő, Bácsalmás, Kiskőrös, Kalocsa et Baja conses­sum celebrarunt, effeceruntque, ut etiam fideles saeculares sese adiunxerint ideis, quas actio catholica in promovenda re preli catholici, in tuendis bonis inoribus, in exercenda caritate suas profitelur. Optamus ex corde ut actionem, qua viri apostoliéi regnum Christi in vita publica fundare et consolidare student, larga benedictio Dei prosequatur. Non obstante iniqua rerum conditione et monetae ingenti penuria, novas ecclesias no­vamque domum parochialem erigere potuimus.

Next

/
Oldalképek
Tartalom