Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1930

Index

— 75 — XXI. Nr. 5201. Vcncrabili et Honorabili Clero Archidioccesis Colocensis et Bacsiensis Salutem in Domino! Vigesima quinta imminet faustissimi illius eventus anniversaria dies, quum Excellentissimus ac Reverendissimus Dominus Archiepisco­pus noster die 21-a Decembris a. 1905. in aedibus Vaticanis per im­positionem manuum b. m. Pii Papae X-i ad ordinem episcopatus ele­vatus fűit. Et nos quidem, fidelissimus Archipraesulis clerus, diem illám iubilarem, quantum possumus, laetabundi celebrabimus. Officio tamen nostro deesse videremur, si populum fidelem tanti gaudii, Archiprae­sulis aeque ac nostri, participem non redderemus. Curandum igitur nobis est, ut nostri nobiscum collaetentur atque honoris onerisque, cum dignitate episcopali iuncti, bene memores, pro quinque lustris optimo Archipraesuli concessis meritoque plenis gratias agentes, pro omnimoda Eius, qui gregi ex animo forma factus est, salute Omni­potentem Deum una nobiscum orare non omittant. Quapropter a) 20-a huius mensis vespere post Salutationem Angelicam campanae per quadrantem horae in omnibus ecclesiis pul­sentur; b) 21-a autem seu in ipsa die iubilari, missa praescripta anni­versaria omni cum solemnitate celebretur eique in fine, exposito Sanctissimo, Te Deum cum tribus Páter et A ve pro Archipraesule persolvendis, adiungatur; c) ad quam solemni atem devote peragendam populus fidelis proxima die Dominica aptis verbis ex ambone moneatur et magistratus officiaque civilia solito more invitentur. Coloczae, 9-a Decembris 1930. Vicíor Horváth m. p. episcopus, vicarius generális. Árpád r. t. könyvnyomdája Kalocsa

Next

/
Oldalképek
Tartalom