Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1930
Index
24 — Nr. 880. S. Cong. Conc. de inhoneslo íeminarum vesliendi more. Sacra Congregatio Concilii. Instructio ad Ordinarios Dioecesanos: de inhonesto feminarum vesliendi more. Vi supremi aposíolatus, quo in universa Ecclesia divinitus íungifur, Ssmus Dominus Noster Pius Papa XI verbis et scriplis nunquam destitit illud S. Pauli (I. ad Tim., II, 9, 10) inculcare, videlicet: „mulieres in habitu ornato cum verecundia et sobrietate ornantes se, et . . . quod decet mulieres, promittentes pietatem per opera bona." Ac saepenumero, occasione data, idem Summus Pontifex improbavit acerrimeque damnavit inhonestum vestiendi morém in catholicarum quoque mulierum ac puellarum usum hodie passim inductum, qui non modo femineum decus atque ornamentum graviter offendit, sed nedűm in temporalem earumdem feminarum pernitiem verum etiam, quod peius est, in sempiternam, itemque in aliorum ruinam miserrime vertit Nihil igitur mirum, si Episcopi ceterique locorum Ordinarii, sicut decet ministros Christi, in sua quisque dioecesi pravae huiusmodi licentiae ac procacitati módis omnibus unaque voce obstiterunt, derisiones nonnumquam ac ludibria ob hanc causam sibi a malevolis illata aequo fortique animo tolerantes. Itaque hoc Sacrum Consilium cleri populique disciplinae provehendae cum eiusmodi Sacrorum Antistitum vigilantiam et actionem merita probatione ac laude prosequatur, tum eosdem vehementer hortatur ut consilia atque incepta opportune iniía insistant et alacrius pro viribus urgeant, quoadusque hic pestiferus morbus ex honesta hominum consortione penitus extirpetur. Quod ut facilius ac tutius ad effectum deducatur, haec Sacra Congregatio, de mandato Sanctissimi Domini, ea quae sequuntur ad rem statuere decrevit: I. Parochi praesertim et concionatores, data occasione, secundum illud Apostoli Pauli (II. ad Tim., IV, 2) instent, arguant, obsecrent, increpení ut feminae vestes gestent, quaeverecundiam sapiant quaeque sint ornamentum et praesidiuin virtutis; moneantque parentes ne filiae indecoras vestes gestare sinant. II. Parentes, memores gravissimae obligationis qua tenentur prolis educationem in primis religiosam et moralem curandi, peculiarem adhibeant diligentiam, ut puellae a primis annis in doctrina christiana solide instituantur atque in earum animo ipsi, verbis et exemplo, amorem virtutum modestiae et castitaíis impense foveant; familiam vero, Sacrae Familiae exempla imitati, ita constituere atque gubernare satagant, ut singuli verecundiae amandae atque servandae inter domesticos parietes habeant causam et invitamentum. III. Parentes iidem filias a publicis exercitationibus et concursibus gymnicis arceant; si vero eisdem filiae interesse cogantur, curent ut vestes adhibeant quae honestatem plene praeseferant; inhonestas vero vestes illas gestare nunquam sinant. IV. Collegiorum moderatrices et scholarum magistrae modestiae amore puellarum animos ita imbuere enitantur, ul eaedem ad honeste vestiendum efficaciler inducantur. V. Eaedem moderatrices ac magistrae puellas, ne ipsarum quidem matribus exceptis, quae vestes minus honestas gestent, in collegia et scholas ne admittant, admissasque, nisi resipiscant, dimittant. VI. Religiosae, iuxta litteras die XXIII mensis Augusti, a. MDCCCCXXVIII, datas a Sacra Congregatione de Religiosis, in sua collegia, scholas, oratoria, recreatoria puellas ne admittant, admissas ne tolerent, quae christianum vestiendi morém non servent : ipsae vero in alumnis educandis peculiare adhibeant studium, ut in earum animo sancti pudoris et verecundiae christianae amoraltas radices agta. VII. Piae instituantur el foveantur feminarum Associationes, quae consilio, exemplo et opere finem sibi praestituant cohibendi abusus in vestibus gestandis christianae modestiae haud congruentibus et promovendi morum puritatem ac vestiendi honestatem. VIII. In pias Associationes feminarum ne illae admittantur, quae inhonestas vestes induant; admissae vero, si quid postea hac in re peccent et monitae non resipiscant, expellantur. IX. Puellae et mulieres, quae inhonestas vestes induunt, a Sancta Communione et a munere matrinae in sacramentis Baptismi et Confirmationis arceantur, atque, si casus ferat, ab ipso ecclesiae ingressu prohibeantur. X. Cum incidunt per annum festa, quae modestiae christianae inculcandae peculiaretn exhibeant opportunitatem, praesertim vero festa B. M. Virginis, parochi et sacerdotes piarum Unionum et Catholicarum Consociationum moderatores feminas ad christianum vestiendi morém, opportuno sermone revocare atque excitare ne praetermittant. In festő autem Beatae Mariae Virginis sine labe conceptae peculiares preces in omnibus cathedralibus et paroecialibus ecclesiis quovis anno peragantur, habitis, ubi fieri potest, opportunis cohortationibus in sollemni ad populum concione.