Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1929
Index
— 7 — FÖE GYHÁZMEGYEI HlUATALOS KÖZLEMÉNYEK 3. szám. Nr. 767. SS. D. N. Pii div. prov. Papae XI. Constit. Apóst., qua iubilaeum univ. extraord. ad totum ann. MCMXXIX indicitur. PIUS EPISCOPUS Servus Servorum Dei aol perpetuam rei memóriám. Auspicantibus Nobis singulari Dei beneficio annum a suscepto sacerdotio quinquagesimum, communi omnium Patri nihil fűit, nihil esse poterat optatius, quam ut una Nobiscum filii universi, coniunctis animis precibusque, Deo grates agerent ab eoque opem implorarent tum Nobismet ipsis, tum concreditae Nobis Ecclesiae tot malis periculisque circumventae opportunam; qua quidem ope muniti, et ad christianam amplificandam augendamque fidem et ad vitám sanctius instituendam - quod in Clero potissimum spectamus — omnes erigerentur. Iucundissima igitur, eademque eo iucundior quo fűit promptior atque alacrior, mirifica illa accidit consensio, qua boni omnes eiusmodi eventum Nobis gratulantes, precibus per hos ipsos ineuntis anni dies privátim publice Deo adhibitis et votis laetisque omnibus ad Nos undique delatis celebrare aggressi sunt. Tantus enim ac tam subitus animorum motus id nimirum luculentissime comprobat, piissimae sobolis esse, ut cum aegritudines ac molestias tum laetitiam gaudiumque participet Patris, ob illám quandam veluti necessitudinem, qua tota domestici ipsius convictus societas continetur ac regitur. Lex enim est caritatis praecipua, ut haec non tam verbis quam factis demonstretur, quae quidem facta eiusmodi sint, ut in mutua quadam communione bonorum posita esse videantur. Eadem vero lege Nos tam arcte adstringimur, ut cum filiis Nostris carissimis, pro facultate, bona participemus Nostra, eosdemque Nostrorum communionem gaudiorum ita vocemus, ut propositis coelestium munerum thesauris, quorum est in Nostra potestate dispensatio, privatam Patris laetitiam communibus filioium gaudiis atque utilitatibus cumulemus. Quapropter, decessorum Nostrorum, in primisque Leonis XIII, vestigiis insistentes illud consilium inivimus, ut alterum annum sacrum extra ordinetn, in Iubilaei universalis modum, qui vertente anno — idest ad plénum Decembrem mensem, — contineretur, toto christiano orbi indiceremus. Iamvero largius paterna liberalitate reseratis, per totum hoc temporis spatium, Ecclesiae fontibus, vehementer confidimus, christifideles omnes iam nunc alacrius libentiusque iis salutis praesidiis sic usuros, ut móres privati ac publici emendentur, fidei vigor confirmetur pietatisque ardor excitetur. Etenim, si precandi studium, quod saepe, vei nuper, commendavimus, in christiano populo acrius incendatur, nullum Nobis Ecclesiaeque validius adiumentum gravissimis hisce potissimum reipublicae christianae temporibus obtingere poterit. Eo ipso igitur, quo f. r. decessor Noster Leo XIII. consilio permoti eademque spe ducti, Nos quoque sacrum Iubilaeum indicimus „monendis cohortandisque quotquot sua est cordis salus, ut colligant paulisper sese, et demersas in terram cogitationes ad meliora traducant; quod non privatis solum, sed toti futurum est reipublicae salutare, propterea quod quantum singuli profecerint in animi perfectione sui, tantumdem honestatis ac virtutis ad vitám moresque publicos accedet". Cum autem huc sacer annus spectet, ut laeta fidei incrementa in populo foveantur moresque ad evangelicam legem rite componantur, videtur praeterea diei illius recordatio, quo die sacerdotali potestate aucti sumus, eos omnes, quotquot hac eadem potestate honestantur, commonere vehementius, ut vitám totam ad tanti ordinis dignitatem religiosius in dies sanctiusque conforment. Ex quo multiplici Iubilaei fructu, qui in singulos cives et in societatem humanam manabit, illám denique profecturam esse confidimus, quam quaerimus, pacis Christi absolutam perfectamque in Regno Christi instaurationem. Itaque de omnipotentis Dei misericordia, ac Beatorum Apostolorum Petri et Pauli auctoritate confisi, ex illa ligandi atque solvendi potestate, quam Nobis Dominus licet indignis contulit, ad provehenda fidei incrementa, morum emendationem et potissimum cleri sanctimoniam, universis et singulis utriusque sexus christifidelibus plenissimam peccatorum omnium indulgentiam ad generális Iubilaei modum concedimus, ab hoc die usque ad plénum mensem Decembrem vertentis anni lucrandam, ita quidem ut sequitur: